라틴어 문장 검색

ardent minaces igne truculento genae oculique vix se sedibus retinent suis;
(세네카, 오이디푸스 12:29)
truculentus et silvester ac vitae inscius tristem iuventam Venere deserta coles?
(세네카, 파이드라 6:19)
nec potens mentis truculentus Atreus
(세네카, Thyestes 560:1)
tu vero nostros audax invade capillos et mea formosis unguibus ora nota, tu minitare oculos subiecta exurere flamma, fac mea rescisso pectora nuda sinu!
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 3권, poem 82)
obsequium gens una negat, quae nuper ab Histro rettulit indomitum solito truculentior agmen quod dominis per bella caret, populoque superbo Tuldila plectendas in proelia suggerit iras.
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 200)
"huius tum famulum quidam truculentior horum, mox feriende, feris;"
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 102)
ad quorum consilia Phalaris cruentior Mida cupidior, Ancus iactantior Tarquinius superbior, Tiberius callidior Gaius periculosior, Claudius socordior Nero impurior, Galba avarior Otho audacior, Vitellius sumptuosior Domitianus truculentior redderetur.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 5권, Sidonius Thaumasto suo salutem 6:4)
natus ad Euphraten, pro Christo ergastula passus et quinquennali vincula laxa fame, elapsus regi truculento Susidis orae occiduum properas solus ad usque solum, sed confessorem virtutum signa sequuntur spiritibusque malis fers, fugitive, fugam.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 7권, Sidonius Volusiano Fratri salutem 2:5)
hostis est omni hoste truculentior.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 8권, Sidonius Namatio suo salutem. 14:1)
rotat ipse furentem Deilochum, comitemque illi iubet ire sub umbras Phegea sublata minitantem bella securi Dircaeumque Gyan et Echionium Lycophontem.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 2권236)
iam illinc a limine discors iratusque oneri solito truculentior ardet.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 6권168)
tunc mortem trepidis minitatur et hastam expulit, ac vanos alte levat eminus ictus, adfectans errare manum, stetit illa Dymantis ante oculos, qui forte prior gressumque repressit.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 10권172)
"cur hic truculentus in ore pallor, et ad patrios non stant tua lumina voltus?"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 10권305)
Quibus uir Domini Augustinus fertur minitans praedixisse, quia, si pacem cum fratribus accipere nollent, bellum ab hostibus forent accepturi;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER SECUNDUS., CAP. II. 1:26)
ut, quoties aere commoto manum quasi ad feriendum minitans exerit, nec adhuc tamen percutit, mox inploremus eius misericordiam, et discussis penetralibus cordis nostri, atque expurgatis uitiorum ruderibus, solliciti, ne umquam percuti mereamur, agamus.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. III. 3:8)

SEARCH

MENU NAVIGATION