라틴어 문장 검색

Plus sane quam dici potest, miratus sum, quod nec tanta occasione hominum tuorum fratres sancti episcopi scripserint nec epistula tua quicquam nobis de tantis tribulationibus vestris insinuaverit, quae utique per viscera caritatis et nostrae sunt, nisi forte faciendum non putasti, quod nihil prodesse duxisti aut nos tuis litteris maestificari noluisti.
(아우구스티누스, 편지들, 26. (A. D. 409 Epist. XCIX) Religiosissimae Atque In Christi Membris Merito Sancteque Laudabili Famulae Dei Italicae Augustinus In Domino salutem 1:6)
Quorum exempla si commemorare voluissem, tempus mihi potius quam copia defuisset.
(아우구스티누스, 편지들, 38. (A. D. 415 Epist. CLIX) Domino Beatissimo Ac Venerabili et Desiderabili Fratri et Consacerdoti Meo Evodio et Tecum Fratribus Augustinus et Mecum Fratres In Domino salutem 5:8)
Quod ego cum comperissem, fateor, miratus obstipui;
(아우구스티누스, 편지들, 51. (A. D. 427 Epist. CCXX) Domino Filio In Praesentem et In Aeternam salutem Dei Misericordia Protegente et Regendo Bonifatio Augustinus 4:4)
Cetera igitur quae supra commemoravit, virtutis nomine amplexus est, dicens
(아우구스티누스, 편지들, 54. (A. D. 429 Epist. CCXXXI) Augustinus Seruus Christi Membrorumque Christi Dario Filio Membro Christi In Ipso salutem 4:13)
Ero tamen alacrior, si et saepe commemorare me litteris tuam non piguerit caritatem, et quid de hac epistula sentias, rescribendo edocueris.
(아우구스티누스, 편지들, 57. (A. D. Epist. CCXLVI) Lampadio Augustinus 3:5)
Nam sic quaedam, ut commemorat apostolus Petrus, mulieres sanctae, quae in deum sperabunt, ornabant se subiectae suis viris, sicut Sarra obsequebatur Abrahae dominum eum vocans, cuius, inquit, factae estis filiae, cum ad Christianas, non ad Iudaeas feminas loqueretur.
(아우구스티누스, 편지들, 60. (A. D. Epist. CCLXII) Dominae Religiosissimae Filiae Ecdiciae Augustinus In Domino salutem 7:5)
Sed quoniam aheni quoque exemplo usi sumus, venit nobis in memoriam Fidum Optatum, multi nominis Romae grammaticum, ostendisse mihi librum Aeneidos secundum mirandae vetustatis, emptum in Sigillariis viginti aureis, ipsius Vergili fuisse credebatur.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, III 6:1)
PER hercle rem mirandam Aristoteles in septimo Problematorum et Plutarchus in octavo Symposiacorum dicit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius, VI 2:1)
veluti septem opera esse in orbe terrae miranda et sapientes item veteres septem fuisse et curricula ludorum circensium sollemnia septem esse et ad oppugnandas Thebas duces septem delectos.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius, X 17:3)
Ea res prorsus miranda sic profecto est in libris annalibus memorata:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus, XI 3:1)
indignitas enim moliendae tam acerbae tamque iniustae necis miranda mortis iteratione defleta est.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XXV 21:3)
Id etiam, inquit, 'multo mirandum est magis, quod apud Plutarchum in quarto In Hesiodum Commentario legi:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Vicesimus, VIII 8:1)
Deinde familiariter eis commemorabat particularia nonnulla de rebus suis, quamdiu in periculo fuisset, et de victoria postea secuta.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM TERTIUM 3:3)
Hic vero petendum videtur ab iis in quorum manus hoc opus nostrum inciderit, ut in bonam partem accipiant quod tam diu in legibus quae huius regis tempore latae sunt commemorandis immoremur.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM QUARTUM 12:2)
Inter alia commemorabat quod ab ingressu suo in urbem abstinebat, donec crucem super altissimam Granadae turrim erectam a longe vidisset, unde solum ipsum redditum fuisset Christianum.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM QUINTUM 14:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION