라틴어 문장 검색

cetera pari modestia tractentur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 12장13)
redintegratamque accusationem, infensas patrum voces, adversa et saeva cuncta perpessus, nullo magis exterritus est quam quod Tiberium sine miseratione, sine ira, obstinatum clausumque vidit, ne quo adfectu perrumperetur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 15장6)
et cum accusatores ac testes certatim perorarent respondente nullo, miseratio quam invidia augebatur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 17장8)
Quirinius post dictum repudium adhuc infensus quamvis infami ac nocenti miserationem addiderat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 22장4)
at postquam exui aequalitas et pro modestia ac pudore ambitio et vis incedebat, provenere dominationes multosque apud populos aeternum mansere.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 26장4)
simul modestiae Neronis et suae magnitudini fidebat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 56장5)
recitatae et Drusi epistulae quamquam ad modestiam flexae pro superbissimis accipiuntur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 59장3)
nam voluntarium militem deesse, ac si suppeditet, non eadem virtute ac modestia agere, quia plerumque inopes ac vagi sponte militiam sumant.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 4장6)
precandam post haec modestiam ut contentus esset.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 7장10)
aderantque iuveni modestia ac forma principe viro digna, notis in eum Seiani odiis ob periculum gratiora.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 15장10)
quod alii modestiam, multi, quia diffideret, quidam ut degeneris animi interpretabantur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 38장7)
et quia Lepidus ipse deligere per modestiam abnuebat, Valerius Naso e praetoriis sorte missus est.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 56장6)
At Tiberius, quod supremis in matrem officiis defuisset, nihil mutata amoenitate vitae, magnitudinem negotiorum per litteras excusavit honoresque memoriae eius ab senatu large decretos quasi per modestiam imminuit, paucis admodum receptis et addito ne caelestis religio decerneretur:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER V FRAGMENTVM, 2장1)
ille nisi lacesseretur modestiae retinens non modo rettudit collegam sed ut noxium coniurationis ad disquisitionem trahebat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER VI, 11장3)
unde illis maior miseratio.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 7장4)

SEARCH

MENU NAVIGATION