라틴어 문장 검색

Dixit, et, os impressa toro, "Moriemur inultae, sed moriamur" ait.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 4권 27:1)
Hic Nisus, "Si tanta" inquit "sunt praemia victis, et te lapsorum miseret, quae munera Niso digna dabis, primam merui qui laude coronam, ni me, quae Salium, fortuna inimica tulisset?
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 5권 14:4)
Nec matris miseret, quam primo aquilone relinquet perfidus alta petens abducta virgine praedo?
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 7권 16:7)
"Non me, quicumque es, inulto, victor, nec longum laetabere:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 10권 29:11)
Non tamen indecorem tua te regina reliquit extrema iam in morte, neque hoc sine nomine letum per gentis erit aut famam patieris inultae.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 11권 30:5)
illi alternantes multa vi proelia miscent volneribus crebris, lavit ater corpora sanguis, versaque in obnixos urguentur cornua vasto cum gemitu, reboant silvaeque et longus Olympus Nec mos bellantis una stabulare, sed alter victus abit longeque ignotis exulat oris, multa gemens ignominiam plagasque superbi victoris, tum, quos amisit inultus, amores;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 3권 9:5)
hic magnos potius triumphos, hic ames dici pater atque princeps neu sinas Medos equitare inultos te duce, Caesar.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 1권, Poem 212)
precibus non linquar inultis teque piacula nulla resolvent.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 1권, Poem 2811)
Iuno et deorum quisquis amicior Afris inulta cesserat inpotens tellure victorum nepotes rettulit inferias Iugurthae.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 2권, Poem 16)
dum Priami Paridisque busto insultet armentum et catulos ferae celent inultae, stet Capitolium fulgens triumphatisque possit Roma ferox dare iura Medis.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 3권, Poem 39)
invidia Siculi non invenere tyranni maius tormentum, qui non moderabitur irae, infectum volet esse, dolor quod suaserit et mens, dum poenas odio per vim festinat inulto, ira furor brevis est:
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 1권, poem 235)
an si quis atro dente me petiverit, inultus ut flebo puer?
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epodon, poem 66)
"inultus ut tu riseris Cotytia volgata, sacrum liberi Cupidinis, et Esquilini pontifex venefici inpune ut Vrbem nomine inpleris meo?"
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epodon, poem 1723)
singula quid memorem, quo pacto alterna loquentes umbrae cum Sagana resonarint triste et acutum utque lupi barbam variae cum dente colubrae abdiderint furtim terris et imagine cerea largior arserit ignis et ut non testis inultus horruerim voces Furiarum et facta duarum?
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 1권, Conqueritur Priapus Esquilinum montem veneficarum incantationibus infestari.19)
'et aequam rem imperito, ac sicui videor non iustus, inulto dicere quod sentit permitto.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 2권, Collocutus cum Horatio Damasippus hoc Stoicae philosophiae paradoxum probat: omnes propemodum homines insanire. 4:11)

SEARCH

MENU NAVIGATION