라틴어 문장 검색

secundae res acrioribus stimulis animos explorant, quia miseriae tolerantur, felicitate corrumpimur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 15장9)
simul aviditate imperitandi ipsa vitia pro virtutibus interpretabantur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 52장6)
et adiacente Tiberi Germanorum Gallorumque obnoxia morbis corpora fluminis aviditas et aestus impatientia labefecit.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 93장4)
dum Antonius quidnam agendum consultat, aviditate navandae operae Arrius Varus cum promptissimis equitum prorupit impulitque Vitellianos modica caede;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 16장2)
omnisque caedes et vulnera et sanguis aviditate praedae pensabantur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 26장9)
nec pecuniam aut frumentum providerant, et festinatio atque aviditas praepediebant, dum quae accipi poterant rapiuntur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 50장13)
nam mihi exitium parari libens audio mortemque in tot malis [hostium] ut finem miseriarum expecto:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 58장2)
virgulta postremo et stirpis et internatas saxis herbas vellentes miseriarum patientiaeque documentum fuere, donec egregiam laudem fine turpi macularent, missis ad Civilem legatis vitam orantes.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 60장3)
sic conquisitum collectumque vulgus, postquam vastis locis relictum sit, ceteris per lacrimas torpentibus, Moysen unum exulum monuisse ne quam deorum hominumve opem expectarent utrisque deserti, sed sibimet duce caelesti crederent, primo cuius auxilio praesentis miserias pepulissent.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER V, 3장2)
in castris tiro etiam tum propter nimiam uini auiditatem pro Tiberio 'Biberius,' pro Claudio 'Caldius,' pro Nerone 'Mero' uocabatur.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 42장 1:3)
"Atqui optime miserias ferunt, qui abscondunt, nec ulla tam familiaris est infelicibus patria quam solitudo et status prioris oblivio."
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 5권, 5장 12:2)
"Si di habitum corporis tui aviditati animi parem esse voluissent, orbis te non caperet:"
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 7권, 8장 14:2)
ac quemadmodum, sacrosancte Ierusalem memores, exules in Babilone gemiscimus, ita tunc cives et respirantes in pace, confusionis miserias in gaudio recolemus.
(단테 알리기에리, Epistolae 57:5)
Et si ceteros Ytalos in presens miseria dolore confecit et rubore confudit, erubescendum esse vobis dolendumque quis dubitet, qui tam insolite sui vel Solis eclipsis causa fuistis? 24.
(단테 알리기에리, Epistolae 82:4)
si ad moralem sensum, significatur nobis conversio anime de luctu et miseria peccati ad statum gratie;
(단테 알리기에리, Epistolae 97:8)

SEARCH

MENU NAVIGATION