라틴어 문장 검색

Tunc ibi Incmarus Laudunensium episcopus, qui ab Bosone fuerat excaecatus, coram ipso papa atque omnibus Gallicanorum episcopis [se] de omnibus, quibus olim fuerat dampnatus, inculpabilem reddidit atque iubente apostolico missas celebravit.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCLXXVIII 5:3)
Missis itaque exploratoribus, nuntiant redire eos honustos a praeda.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCLXXXI 15:4)
Et dum moram facit his qui missus fuerat, rex iussit sibi aperiri portas, ingressusque monasterium seu castellum ad limina perrexit sancti Vedasti coramque eius sepulchro humi prostratus devotissime oravit ac uberrime flevit, inibi etiam missam audivit, gratias agens Deo.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCXCV 54:4)
Eo anno Ludewicus rex orientalis, missis duobus filiis suis Karlomanno et Karlo contra Margos diu resistentes sibi, Rasticium regem eorum fugaverunt et patriam vastaverunt atque cum multis spoliis reversi sunt.
(ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR, ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR 88:10)
recitari iubebo exemplum epistolae huius ad filium missae.- Satis puto ex istis posse cuiuis liquere Pudentillam non meis carminibus ab obstinata uiduitate compulsam, sed olim sua sponte a nubendo non alienam utiquam me fortasse prae ceteris maluisse.
(아풀레이우스, 변명 68:17)
superest ea pars epistulae, quae similiter pro me scripta in memet ipsum uertit cornua, ad expellendum a me crimen magiae sedulo missa memorabili laude Rufini uicem mutauit et ultro contrariam mihi opinionem quorundam Oeensium quasi mago quaesiuit.
(아풀레이우스, 변명 79:2)
"se quoque a Pudentilla missas, sibi etiam quae dicerent mandata;"
(아풀레이우스, 변명 81:3)
qua autem uia ad istos peruenit epistula, ad Pudentillam scilicet per aliquem fidelem missa, ut in re tali accurari solet?
(아풀레이우스, 변명 85:4)
Missa haec facio.
(아풀레이우스, 변명 88:1)
o celeres bonorum hominum dies, o praesidum optimorum citata curricula.
(아풀레이우스, 플로리다 9:53)
* * * Sol qui candentem feruido curru atque equis flammam citatis feruido ardore explicas:
(아풀레이우스, 플로리다 10:1)
"Animo meo carissime, qui mecum tot aerumnas exanclasti, conscius et arbiter quae nocte gesta sunt, quem solum in meo reatu testem innocentiae citare possum, tu mihi ad inferos festinanti subministra telum salutare"
(아풀레이우스, 변신, 1권 14:5)
Sic rursum praeconis amplo boatu citatus accusator quidam senior exsurgit, et ad dicendi spatium vasculo quodam in vicem coli graciliter fistulato ac per hoc guttatim defluo infusa aqua, populum sic adorat:
(아풀레이우스, 변신, 3권 3:1)
"et illico dirigit citatum gradum, quem defectum prorsus assiduis laboribus spes incitabat et votum."
(아풀레이우스, 변신, 6권 1:3)
"Sic acceptam cum gaudio plenam urnulam Psyche Veneri citata rettulit."
(아풀레이우스, 변신, 6권 1:117)

SEARCH

MENU NAVIGATION