라틴어 문장 검색

sic posita dixit mihi casside Mavors, sed tamen in dextra missilis hasta fuit:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 3권87)
Cameren incola turba vocat, illuc cursus erat, nec longius afuit inde, quam quantum novies mittere funda potest:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 3권386)
Obstipuit forma Iove natus, et aethere pendens non secus exarsit, quam cum Balearica plumbum funda iacit:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 2권 60:6)
utque ferae sequitur vestigia coniugis amens deque sinu matris ridentem et parva Learchum bracchia tendentem rapit et bis terque per auras more rotat fundae rigidoque infantia saxo discutit ora ferox.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 4권 48:3)
Ecce velut navis praefixo concita rostro sulcat aquas, iuvenum sudantibus acta lacertis, sic fera dimotis inpulsu pectoris undis tantum aberat scopulis, quantum Balearica torto funda potest plumbo medii transmittere caeli:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 4권 71:1)
corpus mortale per auras dilapsum tenues, ceu lata plumbea funda missa solet medio glans intabescere caelo.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 14권 93:3)
mox horrida bella conserit et funda sternit stridente Golian.
(프루덴티우스, Tituli Historiarum 1 (dittochaeon), David2)
missile de multis, quae frustra sparserat, unum pulvere de campi perversos sumit in usus:
(프루덴티우스, Psychomachia, section 136)
Fundam tibi nunc nimis vellem dari, Ut tu illos procul hinc ex occulto caederes:
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 환관, act 4, scene 760)
Nec curant caeco contendere Marte amplius audaces Rutuli, sed pellere vallo missilibus certant.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 9권 18:10)
stridentem fundam positis Mezentius hastis ipse ter adducta circum caput egit habena et media adversi liquefacto tempora plumbo diffidit ac multa porrectum extendit harena.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 9권 20:22)
"Da nunc, Thybri pater, ferro, quod missile libro, fortunam atque viam duri per pectus Halaesi.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 10권 19:12)
missilibus longe et vasto clamore lacessunt:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 10권 28:8)
"Dextra mihi deus et telum, quod missile libro, nunc adsint!
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 10권 32:4)
Socii magno clamore sequuntur, dum genitor nati parma protectus abiret, telaque coniciunt proturbantque eminus hostem missilibus.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 10권 33:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION