라틴어 문장 검색

"extrahitur coetu e medio moderator alumni gregis, quod aris supplicare spreverat."
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Passio Sancti Cassiani Forocorneliensis.11)
Nam et illi animum iam relevabis, quae dolore ac miseria Tabescit;
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 아델포이, act 4, scene 318)
An non talem quendam videtur finxisse Vergilius, quem in seditione vulgi iam faces et saxa iaculantis moderatorem dedit:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 33:1)
iam lassa Titan colla relevabat iugo, in astra iam lux prona, iam praeceps dios.
(세네카, 아가멤논 10:17)
Iam pervagatus ipse se fregit furor, caditque flexo qualis ante aras genu cervice taurus vulnus incertum gerens, relevemus artus, en deos tandem suos victrice lauru cinctus Agamemnon adit, et festa coniunx obvios illi tulit gressus reditque iuncta concordi gradu.
(세네카, 아가멤논 14:1)
Adice nunc quod iniuriam nemo inmota mente accipit, sed ad sensum eius perturbatur, caret autem perturbatione vir ereptus erroribus, moderator sui, altae quietis et placidae.
(세네카, De Constantia, Liber II ad Serenum nec iniuriam nec contumeliam accipere sapientem (De Constantia Sapientis) 49:1)
" Aliquid tamen inter deserta amoeni requiritur, in quo luxuriosi oculi longo locorum horrentium squalore releventur:
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 32:5)
virgines nondum thalamis iugatae et comis nondum positis ephebi matris et nomen modo doctus infans, his datum solis, minus ut timerent, igne praelato relevare noctem;
(세네카, Hercules Furens 12:39)
Solatur iste nostra, non relevat mala.
(세네카, 옥타비아 3:24)
relevate colla, mitior caeli status posterga sequitur:
(세네카, 오이디푸스 13:59)
haec regna tenet puer immitis, spicula cuius sentit in imis pervius undis rex Nereidum flammamque nequit relevare mari.
(세네카, 파이드라 4:30)
quid relevant variis serica textilibus?
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 1권, poem 1412)
ut mihi praetexti pudor est relevatus amictus et data libertas noscere amoris iter, illa rudis animos per noctes conscia primas imbuit, heu nullis capta Lycinna datis!
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 3권, poem 153)
Amphitryoniaden perhibet veneranda vetustas, dum relevat terras, promeruisse polos.
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Ad Imperatorem Maiorianum 1)
hinc agger sonat, hinc Arar resultat, hinc sese pedes atque eques reflectit stridentum et moderator essedorum, curvorum hinc chorus helciariorum responsantibus alleluia ripis ad Christum levat amnicum celeuma.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 2권, Sidonius Hesperio suo salutem 4:9)

SEARCH

MENU NAVIGATION