라틴어 문장 검색

hinc te pars Libyae moderantem iura probavit, quae nunc tota probat;
(클라우디아누스, Panegyricus dictus Manlio Theodoro consuli 2:13)
si pateant Alpes, habeat si causa secundos iustior eventus, aderis partesque receptas suscipies, animosa tuas ut Gallia leges audiat et nostros aequus modereris Hiberos.
(클라우디아누스, Panegyricus de Quarto Consulatu Honorii Augusti 1:236)
iudicibus notis regimur, fruimurque quietis militiaeque bonis, ceu bellatore Quirino, ceu placido moderante Numa.
(클라우디아누스, Panegyricus de Quarto Consulatu Honorii Augusti 1:295)
latratum triplicem compescuit ingens ianitor et presso lacrimarum fonte resedit Cocytos tacitisque acheron obmutuit undis et Phlegethonteae requierunt murmura ripae):
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER PRIMUS 2:35)
compescuit arcum cum gemitu talesque dedit Latonia voces:
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER SECUNDUS 2:123)
compesce furentem!
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER SECUNDUS 2:150)
in quo tam vario vocum generumque tumultu tanta quies iurisque metus servator honesti te moderante fuit, nullis ut vinea furtis vel seges erepta fraudaret messe colonum, ut nihil aut saevum rabies aut turpe libido suaderet, placidi servirent legibus enses.
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Primus 1:85)
hi virga moderantur equos;
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Primus 1:135)
obsequiis moderere ducem, pietate parentem.
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Secundus 1:31)
Adhuc enim compescenda quasi pueritia seminum est, nec plus quam in unum flagellum est summittenda;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 14장 3:2)
Sed putatoris officium est pedali fere spatio citra iugum vitem compescere, ut e capite, quicquid teneri est, per bracchia emissum provocetur, et per iugum inflexum praecipitetur ad eam mensuram quae terram non possit contingere.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 17장 5:1)
siquidem luxuriosa vitis, nisi fructu compescitur, male deflorescit et in materiam frondemque effunditur;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 21장 2:2)
Idemque vinitor, qui ante ferro, nunc manu deputet,umbras- que compescat, ac supervacuos pampinos deturbet;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 27장 2:1)
nam usque in id tempus incrementum capit, ac tum compescitur,cum obriguit hiberno frigore.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 32장 5:3)
eaque primo anno compescitur in duas gemmas:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 5장 17:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION