라틴어 문장 검색

Postea uero quam hanc poenitentiam expleuerint, quantum temporis spatium fiat, quousque Dominus ad iudicium ueniat, nullus est qui sciat, sed in dispositione Dei manet, qui ea hora seculum iudicabit, qua ante secula iudicandum esse prefixit.
(ADSO DERUENSIS, DE ORTU ET TEMPORE ANTICHRISTI 4:8)
Non est modo qui obstrepat, non est qui intercidat amica colloquia;
(DE AMICITIA, CAPUT PRIMUM. Libri hujus scribendi occasio. 1:23)
Quam multi saeculariter viventes, et sibi in quibuslibet vitiis consentientes, simili sibi foedere copulantur, et prae euntis mundi deliciis gratum et dulce etiam talis amicitiae vinculum experiuntur.
(DE AMICITIA, CAPUT II. Inter quos sit amicitia vera. 3:24)
Cernens tunc ille me gratum habere quod dixerat, humiliter respondisse ad singula, satis dedisse de omnibus, se non modo nihil offensionis, sed insuper copiosiorem fructum percepisse;
(DE AMICITIA, CAPUT XXVIII. Epilogus. 2:3)
Quo modo mendicat alienum luna decorem, Cur a luce sua Phebe demissa parumper Detrimenta sue deplorat lucis, at infra Plenius exhausta, tocius luminis amplam Iacturam queritur, sed rursus fratris in igne Ardescens, nutrit attriti damna decoris, Perfectos tandem circumfert plena nitores.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SECUNDUS 8:9)
Quo modo materia uel forma peccat elenchus Et sola facie laruam pretendit elenchi;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER TERTIUS 4:13)
Quo modo concordi numerus ligat omnia nexu, Singula componit, mundum regit, ordinat orbem, Astra mouens, elementa ligans animasque maritans Corporibus, terras celis, celeste caduco;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER TERTIUS 12:17)
Voce pari similique modo cantuque propinquo Mercurii Syrena canit Venerisque camenam Reddit et ex equo sonitu citarizat amico.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUARTUS 24:6)
Non modo Tyndaridem Phrygius venatur adulter, Sed Paris in Paridem monstra nefanda parit.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 1:29)
Non modo per rimas rimatur basia Thysbes [0432A] Pyramus, huic Veneris rimula nulla placet.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 1:30)
Non modo Pelides mentitur virginis actus, Ut sic virgineum se probet esse virum;
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 1:31)
Hic ratio, rationis egere, modoque carere Est modus, estque fides non habuisse fidem.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 40:30)
Nostri quam plurimi cum ipsis Alemannis, a duce Nichila et suo satellitio, in arcu et gladio ceciderunt in ultione [0397A] incendii quod me prorsus latebat;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER I 24:2)
- Quam gloriose dux ab imperatore susceptus sit et exhibitus, et quid inter eos convenerit.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 31:2)
Miles itaque Turcus nuptiis his laetatus, multo amplius quam solebat insidias et bellum hostibus domini Hasart inferebat;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 12:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION