라틴어 문장 검색

Affluebant autem et accrescebant singulis diebus in numero et virtute, dum fere tota civitas obsessa a Gallis, et eorum hospitalitate occupata est.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 30:3)
quo in manu virorum fortium expugnato et attrito cum Turcis in eo repertis, materiam lignorum de eodem castro attulit, ex quibus machinam composuit ad superandam urbem praedictam Marram, quae [0527D] muris et moenibus munitissima erat.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 60:7)
- Quomodo Reymundus, Turcorum et Sarracenorum praesidiis expugnatis, praesidium Archas obsederit, et de difficultate ejusdem obsidionis.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 61:2)
Dolentes et turbati principes de interitu fratris et commilitonis viri clarissimi, atque reluctatione inclusorum Sarracenorum, disposuerunt montes sub fundamento murorum castri arte sua cavare, ut sic fundamento cum moenibus et muris corruente, gentiles, qui in his vel arce consisterent, simul obruti lapidum tectorumque ruina perirent.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 62:10)
- Quomodo dux Godefridus et Robertus Flandrensis civitatem Gybel obsederunt, et quomodo Reymundus comes, pecunia corruptus, eosdem principes dolosa legatione ab obsidione revocavit.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 65:3)
- Qualiter et a quibus principibus civitas obsessa sit.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 91:2)
turris David satellitio [0538B] armato munita, et universi cives in moenibus ad prohibendum et resistendum populo catholico diffusi sunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 92:2)
Ruperat enim rex Babyloniae foedus quod legati ejus Antiochiam missi cum Christianis principibus popigerant, nihil causae adversus eos habens praeter quam quod Reymundus comes Tortosam civitatem apprehendit, et praesidium Archas plurimis diebus obsedit.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 92:3)
Deinde Robertus Flandrensis, et Hugo grandaevus de S. Paulo cum suis sodalibus ad obsidendos muros civitatis in declivi parte camporum sedere delegerunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 92:5)
- Quando obsessa sit urbs, et de raritate potus.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 11:2)
Obsessa est autem civitas sancta, et mater nostra [0541A] Jerusalem, quam adulterini filii invaserunt, et legitimis filiis negaverunt, tertia feria in secunda hebdomada mensis Julii, qui calore et solis ardore intolerabilis habetur, et praecipue in his orientalibus plagis, ubi etiam non solum rivi deficiunt aquarum, sed et fontes vivi et modici solum trans tria milliaria reperiuntur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 12:1)
Ex hoc creberrimo haustu exercitus refocillabatur, licet hac parte in obsessa saepius cives haurientibus jacula intorquerent, et a stillicidio hoc prorsus Christianos absterrere laborarent.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 14:1)
Ubi clerici albis induti, et reliquias sanctorum cum reverentia sumentes, complures idonei laici a sagittis Sarracenorum, qui in moenibus urbis observabant transeuntes, percussi sunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 16:5)
Verum ex consilio majorum instrumenta trium mangenarum ordinata eriguntur, quarum priori assultu et impetu Christiani Sarracenos cives a muris et moenibus arcentes absterrerent et muralia repentino jactu, silicis quoque tactu, perstringere [0542D] valerent.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 18:3)
CAP. X. - Arietem muros perforantem obsessi dissipare moliuntur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 19:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION