라틴어 문장 검색

Si vero adhuc ea sui coloris sunt, cum magna festinatione succurrendum est:
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XVI De ventre ictu perforate, et intestinis vulneratis. 2:1)
nulla, propter festinationem, vi admota.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XXVI De mingendi difficultate, et curatione. 19:4)
Sed nec dominus in unaquaque re, cui colonum obligaverit, tenax esse iuris sui debet, sicut in diebus pecuniarum vellignis et ceteris parvis accessionibus exigendis, quarum cura maiorem molestiam quam impensam rusticis adfert;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 1권, 7장 2:1)
Clavorum, qui fere cervicem infestant, minor molestia est:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 14장 6:4)
Sed modice ac sine festinatione persequi pecus oportebit, ne imbecillitas eius longis itineribus aggravetur:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 5장 3:1)
Potest autem minore molestia in iis domiciliis, quae aliqua peste vexata sunt, paucitas apium emendari.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 9권, 11장 3:4)
atque ipse adire municipia obscuro diei, neque propalam aspici neque diutius isdem locis, sed quia veritas visu et mora, falsa festinatione et incertis valescunt, relinquebat famam aut praeveniebat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 39장7)
Bruttedium artibus honestis copiosum et, si rectum iter pergeret, ad clarissima quaeque iturum festinatio extimulabat, dum aequalis, dein superiores, postremo suasmet ipse spes antire parat:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 66장6)
post festinatione continua, ubi quati uterus et viscera vibrantur, orare ut morte honesta contumeliis captivitatis eximeretur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 51장3)
festinationem exequiarum edicto Caesar defendit, ita maioribus institutum referens, subtrahere oculis acerba funera neque laudationibus aut pompa detinere.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 17장4)
dantur triremes et delectum remigium iuvandae festinationi.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XVI, 2장2)
ac plerique semineces aut integri festinatione victoriae relinquebantur.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 36장 2:2)
nihil in discordiis civilibus festinatione tutius, ubi facto magis quam consulto opus esset.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 62장5)
initium bello fuit avaritia ac festinatio unaetvicensimae legionis;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 67장3)
equites procedere longius iussi et inritato proelio sponte refugi festinationem sequentium elicere, donec insidiae coorerentur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 24장5)

SEARCH

MENU NAVIGATION