라틴어 문장 검색

inberbis iuvenis, tandem custode remoto, gaudet equis canibusque et aprici gramine campi, cereus in vitium flecti, monitoribus asper, utilium tardus provisor, prodigus aeris, sublimis cupidusque et amata relinquere pernix.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, De Arte Poetica liber 6:4)
"Voltei, nimis attentusque videris esse mihi."
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 1권, poem 757)
Protinus ut moneam (si quid monitoris eges tu) quid de quoque viro et cui dicas, saepe videto, percontatorem fugito:
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 1권, poem 1829)
ridebit monitor non exauditus, ut ille qui male parentem in rupes protrusit asellum iratus:
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 1권, poem 2010)
Creditur, ex medio quia res accersit, habere sudoris minimum, sed habet Comoedia tanto plus oneris, quanto veniae minus, adspice, Plautus quo pacto partis tutetur amantis ephebi, ut patris attenti, lenonis ut insidiosi, quantus sit Dossennus edacibus in parasitis, quam non adstricto percurrat pulpita socco.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 2권, poem 161)
spectaret populum ludis attentius ipsis ut sibi praebentem nimio spectacula plura:
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 2권, poem 172)
et cum sis nihilo sapientior ex quo plenior es, tamen uteris monitoribus isdem?
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 2권, poem 282)
nisi dextro tempore, Flacci, verba per attentam non ibunt Caesaris aurem:
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 2권, Fingit se cum Trebatio deliberare utrum a scribendis satyris abstineat.16)
'olim rusticus urbanum murem mus paupere fertur accepisse cavo, veterem vetus hospes amicum, asper et attentus quaesitis, ut tamen artum solveret hospitiis animum.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 2권, Rusticani otii commoda cum urbanae vitae molestiis contendit. 1:10)
id fieri tribus maxime rebus inter auctores plurimos constat, si benevolum, attentum, docilem fecerimus, non quia ista non per totam actionem sint custodienda, sed quia initiis praecipue necessaria, per quae in animum iudicis, ut procedere ultra possimus, admittimur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 14:2)
quia plerumque attentum iudicem facit, si res agi videtur nova, magna, atrox, pertinens ad exemplum, praecipue tamen, si index aut sua vice aut reipublicae commovetur, cuius animus spe, metu, admonitione, precibus, vanitate denique, si id profuturum credimus, agitandus est.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 42:3)
nec me quanquam magni auctores in hoc duxerint, ut non semper facere attentum ac docilem iudicem velim;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 46:1)
In ancipiti maxime benevolum iudicem, in obscuro docilem, in humili attentum parare debemus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 50:2)
quorum alterum promittendo nostras probationes et adversas eludendo vitabimus, alterum et spe brevitatis et iis, quibus attentum fieri iudicem docuimus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 57:2)
nam si iudicem benevolum, attentum, docilem habeo, quid amplius debeam optare, non reperio;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 60:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION