라틴어 문장 검색

ecce Palatino crevit reverentia monti exultatque habitante deo potioraque Delphis supplicibus late populis oracula pandit atque suas ad signa iubet revirescere laurus.
(클라우디아누스, De Sexto Consulatu Honorii Augusti 2:11)
pellendi denique nulla dedecoris sanctum violant oracula coetum nec mea funestum versavit curia nomen.
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Secundus 1:146)
Haec autem consequemur,si verissimo vati velut oraculo crediderimus dicenti:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 1권, 4장 4:1)
Caecina, qui suum militem ducebat, monitus, quamquam notis itineribus regrederetur, pontes longos quam maturrime superare.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 63장10)
nec id Archelaus per superbiam omiserat, sed ab intimis Augusti monitus, quia florente Gaio Caesare missoque ad res Orientis intuta Tiberii amicitia credebatur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 42장4)
igitur adito Ilio quaeque ibi varietate fortunae et nostri origine veneranda, relegit Asiam adpellitque Colophona ut Clarii Apollinis oraculo uteretur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 54장5)
et ferebatur Germanico per ambages, ut mos oraculis, maturum exitum cecinisse.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 54장8)
esse apud se Cenchreum amnem, lucum Ortygiam, ubi Latonam partu gravidam et oleae, quae tum etiam maneat, adnisam edidisse ea numina, deorumque monitu sacratum nemus, atque ipsum illic Apollinem post interfectos Cyclopas Iovis iram vitavisse.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 61장2)
nam Zmyrnaeos oraculum Apollinis, cuius imperio Stratonicidi Veneri templum dicaverint, Tenios eiusdem carmen referre, quo sacrare Neptuni effigiem aedemque iussi sint.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 63장5)
quod perinde creditum quasi principis monitu ob amicitiam Augustae cum Vrgulania.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 22장4)
tum complexus eum Tiberius praescium periculorum et incolumem fore gratatur, quaeque dixerat oracli vice accipiens inter intimos amicorum tenet.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 21장5)
multaque de nomine eius et oraclum Phrixi celebrant;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 34장7)
saepe adversis rei publicae temporibus accitos, quorum monitu redintegratas caerimonias et in posterum rectius habitas;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XI, 15장2)
Namque artissimo inter Europam Asiamque divortio Byzantium in extrema Europa posuere Graeci, quibus Pythium Apollinem consulentibus, ubi conderent urbem, redditum oraculum est, quaererent sedem caecorum terris adversam.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 63장1)
sic oracula loquebantur.
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 12장 2:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION