라틴어 문장 검색

Fidenas ne imperio subcrescerent aemulae Roma subvertit, et Faliscos ita oppressit et Veios, et suadere nobis laborat monumentorum veterum fides, ut has civitates aliquando valuisse credamus.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIII, 5장 20:4)
accedat hoc quoque monumentis veteribus facinus pulchrum.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIIII, 4장 5:3)
ex Tarquitianis libris in titulo de rebus divinis, id relatum esse monstrantes, quod face in caelo visa committi proelium vel simile quicquam non oportebit.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXV, 2장 7:2)
Exindeque egredi nimium properans, exornari sepulchrum statuit Iuliani, in pomerio situm itineris, quod ad Tauri montis angustias ducit, cuius suprema et cineres, siqui tune iuste consuleret, non Cydnus videre deberet, quamvis gratissimus amnis et liquidus, sed ad perpetuandam gloriam recte factorum praeterlambere Tiberis, intersecans urbem aeternam divorumque veterum monumenta praestringens.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXV, 10장 5:1)
Ubi forte Serenianus repertus, domesticorum comes, missus ad thesauros tuendos, urbem inexsuperabili moenium ambitu, monumentis quoque veteribus cognitam, fretus tumulturio praesidio, custodibat :
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVI, 8장 6:1)
Aedificia erigere exordiens nova, vel vetusta quaedam instaurans, non ex titulis solitis parari iubebat impensas, sed si ferrum quaerebatur, aut plumbum, aut aes aut quicquam simile, apparitores immittebantur, qui velut ementes diversas raperent species, nulla pretia persolvendo, unde accensorum iracundiam pauperum, damna deflentium crebra, aegre potuit celeri vitare digressu.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVII, 3장 10:1)
Subsident aliqui copiosos homines senes aut iuvenes, orbos vel caelibes, aut etiam uxores habentes seu liberos (nec enim hoc titulo discrimen aliquod observatur), ad voluntates condendas allicientes eos miris:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVIII, 4장 22:1)
Horret mens reminisci, quo iustitio humilitati tot rerum apices visebantur, et praecipue consulares, post scipiones et trabeas et fastorum monumenta mundana.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIX, 2장 15:2)
Qui Caesaream mitti dispositus, ubi saeva inusserat monumenta facinorum pessimorum, dilatato vulneris hiatu discessit.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIX, 5장 42:1)
Florebant elegantiae priscae patrociniis tribunalia, cum oratores concitae facundiae, attenti studiis doctrinarum, ingenio fide copiis ornamentisque dicendi pluribus eminebant, ut Demosthenes, quo dicturo concursus audiendi causa ex tota Graecia fieri solitos monumentis Atticis continetur, et Callistratus, quem nobilem illam super Oropo causam (qui locus in Euboea est) perorantem, idem Demosthenes, Academia cum Platone relicta, sectatus est:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXX, 4장 5:1)
Unde graves oboedientium casus, et exitialia provisorum nomina titulorum, iuxta opulentas et tenues enervatas succidere fortunas, argumentis aliis post alia validioribus, usu laedendi reperiente longaevo.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXX, 5장 6:1)
Hunorum gens monumentis veteribus leviter nota, ultra paludes Maeoticas glacialem oceanum accolens, omnem modum feritatis excedit.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 2장 1:2)
Denique post interitum eius, discessumque hostilem, prope locum in quo cecidisse existimatus est, inventus dicitur saxeus monumenti suggestus, cui lapis affixus incisis litteris Graecis, sepultum ibi nobilem quendam Mimanta veterem indicabat.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 14장 9:1)
Postea cum Galerius Italiam peteret, ille iugulatus est et deinde relatus ad octavum miliarium conditusque in Gallieni monumento.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Anonymi Valesiani Pars Prior: origo Constantini Imperatoris, 4장 2:2)
Se autem vivo fecit sibi monimentum ex lapide quadrato, mirae magnitudinis opus, et saxum ingens quod superponeret inquisivit.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Anonymi Valesiani pars posterior: Chronica Theodericiana, 16장 3:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION