라틴어 문장 검색

cui rei facillime occurrit ex dissimilibus argumentatio:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 255:1)
et minus suspecta argumentatio dissimulatione, et multum ad fidem adiuvat audientis voluptas.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 384:2)
nisi forte existimamus Ciceronem haec ipsa mala in argumentatione dixisse, silere leges inter arma, et gladium nobis interim ab ipsis porrigi legibus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 384:3)
mores appellantur, atque inde pars quoque illa philosophiae moralis est dicta.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 82:2)
oratoris officium docendi, movendi, delectandi partibus contineri, ex quibus ad docendum expositio et argumentatio, ad movendum adfectus pertinerent, quos per omnem quidem causam sed maxime tamen in ingressu ac fine dominari.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 8:6)
altera, quae est in differentia , ut in prooemio, narratione, argumentatione, epilogo.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 299:1)
argumentatio plerumque agilior et acrior et instantior consentientem orationi postulat etiam gestum, id est fortem celeritatem.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 311:1)
quae quidem cum sit in tris divisa partes, naturalem, moralem, rationalem, qua tandem non est cum oratoris opere coniuncta?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 62:1)
iam quidem pars illa moralis, quae dicitur Ethice, certe tota oratori est accommodata.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 67:1)
quorum pars ad rationalem, pars ad moralem tractatum redundat.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 71:4)
pars vero naturalis, cum est ad exercitationem dicendi tanto ceteris uberior, quanto maiore spiritu de divinis rebus quam humans eloquendum est, tum illam etiam moralem, sine qua nulla esse, ut docuimus, oratio potest, totam complectitur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 72:3)
Non intellegetur, cuius imiteris orationem, cuius argumentationem, cuius sententias?"
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 84 8:4)
"Quemadmodum," inquit, " est aliqua pars philosophiae naturalis, est aliqua moralis, est aliqua rationalis, sic et haec quoque liberalium artium turba locum sibi in philosophia vindicat.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 88 24:1)
moralem, naturalem, rationalem.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 89 9:2)
Tertia proprietates verborum exigit et structuram et argumentationes, ne pro vero falsa subrepant.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 89 9:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION