라틴어 문장 검색

et tamen, ut medici toto corpore curando minimae etiam parti, si condoluit, medentur, sic philosophia cum universam aegritudinem sustulit, etiam, si quis error alicunde extitit, si paupertas momordit, si ignominia pupugit, si quid tenebrarum obfudit exilium, aut eorum quae modo dixi si quid extitit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 82:1)
morderi est melius conscientia.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 45:3)
"Sed quid opus teneras mordaci radere vero auriculas?"
(페르시우스, 풍자, satire 177)
"hunc ais, hunc dis iratis genioque sinistro, qui, quandoque iugum perfusa ad compita figit, seriolae veterem metuens deradere limum, ingemit hoc bene sit tunicatum cum sale mordens caepe, et farrata pueris plaudentibus olla pannosam faecem morientis sorbet aceti?"
(페르시우스, 풍자, satire 423)
inquit stoicus hic aurem mordaci lotus aceto:
(페르시우스, 풍자, satire 541)
narratis quod nec ad caelum nec ad terram pertinet, cum interim nemo curat, quid annona mordet.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 44:2)
Sicut muta animalia cibo inescantur, sic homines non caperentur nisi spei aliquid morderent..
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 140:23)
Mordaciorem qui improbo dente appetit Hoc argumento se describi sentiat.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Quartus, Serpens ad fabrum ferrarium.1)
Haec cum temptaret si qua res esset cibi, Limam momordit.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Quartus, Serpens ad fabrum ferrarium.3)
Adeo fucatae plus vetustati favet Invidia mordax quam bonis praesentibus.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Quintus, Idem poeta.3)
Calvi momordit musca nudatum caput;
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Quintus, Calvus et musca.1)
Mordeat ista tuas aliquando cura medullas, Daque locum nostris materiamque dolis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber secundus, poem 1927)
sed tibi nec ferro placeat torquere capillos, nec tua mordaci pumice crura teras.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber I 1:348)
aut piper urticae mordacis semine miscent, tritaque in annoso flava pyrethra mero;
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber II 45:3)
mensque pati durum sustinet aegra nihil, scilicet incipiam lima mordacius uti, et sub iudicium singula verba vocem?
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, Ex Ponto, poem 511)

SEARCH

MENU NAVIGATION