라틴어 문장 검색

Graccho, emissio autem maris anguis erat mortifera Corneliae, cur alteram utram emiserit;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Secundus 91:6)
cur deus, omnia nostra causa cum faceret (sic enim vultis), tantam vim natricum viperarumque fecerit, cur mortifera tam multa perniciosa terra marique disperserit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 161:2)
His et talibus rationibus adductus Socrates nec patronum quaesivit ad iudicium capitis nec iudicibus supplex fuit adhibuitque liberam contumaciam a magnitudine animi ductam, non a superbia, et supremo vitae die de hoc ipso multa disseruit et paucis ante diebus, cum facile posset educi e custodia, noluit, et tum, paene in manu iam mortiferum illud tenens poculum, locutus ita est, ut non ad mortem trudi, verum in caelum videretur escendere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 70:4)
turgidus hic epulis atque albo ventre lavatur, gutture sulpureas lente exhalante mefites.
(페르시우스, 풍자, satire 358)
"tibi torta cannabe fulto cena sit in transtro Veientanumque rubellum exhalet vapida laesum pice sessilis obba?"
(페르시우스, 풍자, satire 591)
Ita non potui supplicio caput aperire, sed furciferae mortifero timore lusus ad verba, magis quae poterant nocere, fugi.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 132:13)
Aegrotabat Caecina Paetus maritus eius, aegrotabat et filius, uterque mortifere, ut videbatur.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 16 2:1)
adde metus, et quod murus pulsatur ab hoste, tinctaque mortifera tabe sagitta madet, quod procul haec regio est et ab omni devia cursu, nec pede quo quisquam nec rate tutus eat.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 3권, poem 19)
Styx nebulas exhalat iners, umbraeque recentes descendunt illac simulacraque functa sepulcris.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 4권 41:2)
Hunc ubi laudatos iactantem in sanguine vultus Assyrius vidit Lycabas, iunctissimus illi et comes et veri non dissimulator amoris, postquam exhalantem sub acerbo vulnere vitam deploravit Athin, quos ille tetenderat arcus arripit et "mecum tibi sint certamina" dixit:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 5권 6:1)
Ingemuere simul, simul incurvata dolore membra solo posuere, simul suprema iacentes lumina versarunt, animam simul exhalarunt.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 6권 20:11)
membraque pendentis tendunt ad sidera caeli, hic illic, ubi mors deprenderat, exhalantes.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 7권 48:16)
Dumque aliquid spectare potest, me spectat et in me infelicem animam nostroque exhalat in ore;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 7권 66:24)
illud auditum saxis intellectumque ferarum sensibus in ventos anima exhalata recessit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 11권 5:3)
Nebulae caligine mixtae exhalantur humo dubiaeque crepuscula lucis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 11권 68:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION