라틴어 문장 검색

quando in fortunam veni, inquit antigone, ut orbitas mihi, quam alii detestantur parentes, optabilis esse debeat, regnum, quod a patruo tuo forti non solum fideli tutela eius custoditum et auctum etiam accepi, id tibi tradere in animo est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 641:1)
progressis vixdum quattuor milia passuum nihil optabilius esse quam redire, qua venerant, si possent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 52:2)
compendium edepol haud aetati optabile fecisti, cum istanc nactu's inpudentiam.
(티투스 마키우스 플라우투스, Bacchides, act 1, scene 282)
ergo quoniam neque lex neque morum institutio id potest cogere et quotannis et praetores et aediles ludorum causa machinationes praeparare debent, visum mihi est, imperator, non esse alienum, quoniam de aedificiis in prioribus voluminibus exposui, in hoc, quod finitionem summam corporis habet constitutam, quae sint principia machinarum, ordinata praeceptis explicare.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 머리말14)
quod bonum sit, id esse optabile, quod optabile, id expetendum, quod expetendum, id laudabile, deinde reliqui gradus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUARTUS 68:4)
Si fortitudo optabilis est, et tormenta patienter ferre optabile est;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 67 6:5)
Deinde si virtus optabilis est, nullum autem sine virtute bonum est, omne bonum optabile est.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 67 5:5)
hoc vero te ferre non potuisse, quod antiqui illi quasi barbati, ut nos de nostris solemus dicere, crediderint, eius, qui honeste viveret, si idem etiam bene valeret, bene audiret, copiosus esset, optabiliorem fore vitam melioremque et magis expetendam quam illius, qui aeque vir bonus multis modis esset, ut Ennii Alcmaeo, 'ci/rcumventus mo/rbo, exilio atque i/nopia'. illi igitur antiqui non tam acute optabiliorem illam vitam putant, praestantiorem, beatiorem, Stoici autem tantum modo praeponendam in seligendo, non quo beatior ea vita sit, sed quod ad naturam accommodatior.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUARTUS 85:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION