라틴어 문장 검색

An uos abdicationem actionem putatis?
(세네카, Excerpta Controversiae, book 3, Servatus a filio.11)
Quo pacto istud euenit ut abdicatione mea pater aegrotaret, reditu nouerca?
(세네카, Excerpta Controversiae, book 4, Privignus medicus.10)
Vincere propter parricidium nolunt, uinci propter abdicationem.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 5, Fratres pancratiastae.14)
Haec est mihi causa abdicationis quae fratri mortis fuit.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 8, infamis in nurum.9)
Cogor eam ducere, quae mihi abdicationis est causa, populo rumoris, uiro mortis.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 8, infamis in nurum.13)
Quod crimen aut quae culpa multatur fuga?
(세네카, 메데아 4:28)
improbus ut rubeat Barcina clade Metaurus, multatus tibi consul agat, qui milia fundens Hasdrubalis, rutilum sibi cum fabricaverit ensem, concretum gerat ipse caput, longe altera nostri gratia iudicii est:
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 256)
sed et iudicio vix per hebdomadam duplicem comperendinato capite multatus in insulam coniectus est serpentis Epidauri, ubi usque ad inimicorum dolorem devenustatus et a rebus humanis veluti vomitu fortunae nauseantis exsputus nunc ex vetere senatus consulto Tiberiano triginta dierum vitam post sententiam trahit, uncum et Gemonias et laqueum per horas turbulenti carnificis horrescens.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 1권, Sidonius Vincentio suo salutem 12:1)
igitur audito culpae tenore corripui latitabundum verbis amans vultu minaci et mea quidem voce sed vice tua dignum abdicatione cruce culleo clamans ceterisque suppliciis parricidalibus.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 4권, Sidonius Proculo suo salutem 1:2)
Sunt qui existimant Christianos, ex- peditum morti genus, ad hanc obstinationem abdicatione voluptatium erudiri, quo facilius vitam contemnant amputatis quasi retinaculis eius nec desiderent, quam iam supervacuam sibi fecerunt, ut hoc consilio potius et humano prospectu, non divino praescripto definitum existimetur.
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 1장 2:1)
Quorundam enim fides aut simplicior aut scrupulosior ad hanc abdicationem spectaculorum de scripturis auctoritatem exposcit et se in incertum constituit, quod non significanter neque nominatim denuntietur servis dei abstinentia eiusmodi.
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 3장 1:2)
Nunc interposito nomine idololatriae, quod solum subiectum sufficere debet ad abdicationem spectaculorum, alia iam ratione tractemus ex abundanti, propter eos maxime qui sibi blandiuntur quod non nominatim abstinentia ista praescripta sit.
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 14장 1:1)
Amant quos multant, depretiant quos probant, artem magnificans artificem notant.
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 22장 2:2)
Et cum dicerent, Pax et securitas, extemplo praefatae ultionis sunt poena multati.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. XXIII [XXV]. 3:9)
agri parte multatis in centum annos indutiae datae.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 165:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION