라틴어 문장 검색

Est enim munitio, quæ ad dilectionem pertinet, ut amor civium;
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 202:2)
Est alia munitio, quæ roborat animam et corpus, videlicet virtus;
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 203:1)
Sunt et aliæ munitiones, quæ ad defensionem tantum pertinent, ut sunt fossata, spaldi, aggeres et similia.
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 204:3)
"In omnibus negotiis, prius quam aggrediare, adhibenda est præparatio diligens, " Ergo invindicta et in munitione facienda et in guerra et in bello et in omnibusnegotiis, ante ingressum vel aggressum, præparatio ac provisio necessariæsunt, si commode fieri possunt;
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 205:6)
"Munitio quippetunc efficitur prævalida, si diuturna fuerit cogitatione roborata.
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 205:9)
" "Res ergo proeliorum bene disponitur, quoties in pace tractatur, " et "munitio semper tractanda in otio esset:
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 205:11)
Si ergo potens te lædat vel tecum irascatur, non ad vindictam, sedad, "patientiæ portum" recurras.
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 241:3)
"Patientia est portus miseriarum.
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 245:7)
et quia portus quidam est eorum qui magno vitae istius jactati salo, fidae quietis stationem requirunt;
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 4장 4:3)
Denique justis mors quietis est portus, nocentibus naufragium putatur.
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 8장 2:3)
Nam si laudari ante gubernator non potest, quam in portum navem deduxerit, quomodo laudabis hominem, prius quam in stationem mortis successerit?
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 8장 6:10)
sed ubi maturior aetas successerit, tamquam pubescentis lasciviae tempestate discussa, tranquillitatem refundi, et in quosdam portus quietos lassae animae navigium subducere?
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 3장 3:21)
ut tamquam in salo maris tutam navibus stationem, portu quodam tuae mentis exhibeas.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 9장 11:24)
Gubernator cum in portus navim subduxerit, vix finem impositum labori putat, et statim quaerit laboris exordium.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 2장 4:17)
Tarde enim inter astutias istius mundi, et saecularium fluctus cupiditatum, portum solet invenire simplicitas.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 18장 2:13)

SEARCH

MENU NAVIGATION