라틴어 문장 검색

Quale rosae fulgent inter sua lilia mixtae, Aut ubi cantatis Luna laborat equis, Aut quod, ne longis flavescere possit ab annis, Maeonis Assyrium femina tinxit ebur.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber secundus, poem 526)
consule de gemmis, de tincta murice lana, consule de facie corporibusque diem.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber I 1:168)
nec violae semper nec hiantia lilia florent, et riget amissa spina relicta rosa.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber II 1:88)
nec te, quae Tyrio murice, lana, rubes.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber III 35:1)
induerat Tyrio bis tinctam murice pallam:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 2권63)
dat tenuis tunicas Gaetulo murice tinctas, dat teretem zonam, qua modo cincta fuit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 2권209)
ipsa crocos tenues liliaque alba legit, carpendi studio paulatim longius itur, et dominam casu nulla secuta comes.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 4권305)
"lilia deciderant, violas arere videres, filaque punicei languida facta croci, saepe mihi Zephyrus dotes corrumpere noli ipsa tuas dixit:"
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 5권194)
Nec maris ira manet, positoque tricuspide telo mulcet aquas rector pelagi supraque profundum exstantem atque umeros innato murice tectum caeruleum Tritona vocat conchaeque sonanti inspirare iubet fluctusque et flumina signo iam revocare dato.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 1권 36:6)
Ille cavis velox adplauso corpore palmis desilit in latices, alternaque bracchia ducens in liquidis translucet aquis, ut eburnea siquis signa tegat claro vel candida lilia vitro.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 4권 32:12)
Quo dum Proserpina luco ludit et aut violas aut candida lilia carpit, dumque puellari studio calathosque sinumque implet et aequales certat superare legendo, paene simul visa est dilectaque raptaque Diti:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 5권 39:6)
Pater huic Colophonius Idmon Phocaico bibulas tingebat murice lanas.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 6권 3:5)
molli tellus erat umida musco, summa lacunabant alterno murice conchae.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 8권 58:2)
Ut siquis violas rigidumve papaver in horto liliaque infringat fulvis horrentia linguis, marcida demittant subito caput illa vietum nec se sustineant spectentque cacumine terram:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 10권 23:10)
Talia dum vero memorantur Apollinis ore, ecce cruor, qui fusus humo signaverat herbas, desinit esse cruor, Tyrioque nitentior ostro flos oritur formamque capit quam lilia, si non purpureus color his, argenteus esset in illis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 10권 24:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION