라틴어 문장 검색

locum quoque editum capiunt collatisque eo catapultis ballistisque, ut castellum in ipsa urbe velut arcem imminentem haberent, muro circumdant;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 113:1)
et Saguntini murum interiorem ab nondum capta parte urbis ducunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 113:2)
murique ea pars quae ab cetera urbe nimis firmo munimento intersaepiebat Insulam consensu omnium deiecta est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 299:2)
his ita incohatis refectisque quae quassata erant muri, dispositisque praesidiis ad custodiam urbis, Tarraconem est profectus, a multis legationibus protinus in via aditus, quas partim dato responso ex itinere dimisit, partim distulit Tarraconem, quo omnibus novis veteribusque sociis edixerat conventum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 724:1)
Attalus luce prima signo ex arce dato ab Romanis ipse urbem invasit stratis magna ex parte muris;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 541:1)
Boemundus vero, auditis nuntiorum verbis, petitionem et admonitionem fidelium prorsus sprevit, et nunquam se recessurum a muris et moenibus Laodiceae asseruit, donec urbs et cives suae manciparentur ditioni.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 116:3)
Interim suos cohortatus tormenta in muris disponit certasque cuique partes ad custodiam urbis attribuit;
(카이사르, 내란기, 1권 17:4)
Conplexus, quidquid soli est inter paludem ac mare, octoginta stadiorum muris ambitum destinat et, qui exaedificandae urbi praeessent, relictis Memphin petit.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 8장 3:2)
Tandem, ut deicerent, fundamenta murorum ab imo moliuntur, ne quod urbis vestigium extaret.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 7권, 5장 39:2)
iamque aderat magnis regum cum milibus urbi, primaque in adversos frustratus proelia muros
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Quintus. 291:1)
Igitur et muro moenia amplexus est, et interfluentem urbi Tiberinum ponte commisit, Ostiamque in ipso maris fluminisque confinio coloniam posuit;
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, A Romulo tempora regum septem 41:1)
aedificator Ancus, ut urbem colonia extenderet, ponte iungeret, muro tueretur.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, ANACEFALAEOSIS DE SEPTEM REGIBUS 4:4)
Terribiles aquilas infestaque signa relinquas Urbe procul, nostrisque velis te credere muris, Excludique sinas, admisso Caesare, bellum.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 4:16)
non urbe cum tota populos cadentes, hostica muros populari te flamma, indoinitumve bellum:
(세네카, 아가멤논 11:8)
qui quamquam sibi vindicare summum possit iure locum, tamen necesse est illam vincere quae parit parentes, salve, Narbo potens salubritate, urbe et rure simul bonus videri, muris, civibus, ambitu, tabernis, portis, porticibus, foro, theatro, delubris, capitoliis, monetis, thermis, arcubus, horreis, macellis, pratis, fontibus, insulis, salinis, stagnis, numine, merce, ponte, ponto;
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Ad Consentium11)

SEARCH

MENU NAVIGATION