라틴어 문장 검색

"Que iura, quis ordo, Quis modus, unde quies, que tanta licencia pacis Vt nostras Natura uelit proscribere leges Et mundum seruire sibi, dampnare nocentes, Et iustos seruare uelit, cum nostra potestas Eius preueniat uires, nostroque senatu Plebescat Natura minor, totiensque subacta Legibus imperii nostri, mutare ualebit Amplius et nostris subducere colla cathenis?
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER OCTAVUS 12:2)
et jam mutare priora Facta cupit Fortuna parens, prolique secunde Tota fauet, temptatque prius descindere factum.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER OCTAVUS 18:11)
intelligentia vero intellecta mutatur, insensibilibus sensus confunditur.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 8:106)
Quae novis coeli faciem figuris Protheans mutas aridumque vulgus Aeris nostri regione donans, Legeque stringis.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 12:8)
Grataque vox citharae serenans gratius istis Mellitae tribuit auri convivia vocis, Quae cantus varii faciem variando colorans, Nunc lacrymas in voce parit, mentita dolorem;
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 83:3)
Pedestris vulgi utriusque sexus tanta facta est occisio ut aquae Danubii et Lintax in sanguineas mutarentur undas.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER I 60:6)
- Causa imperatoris dux castrorum loca mutat, benevolentiae nuntios ad eum mittit, rogatus venire dissimulat.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 21:2)
His sine ulla tordatione pontem navium transeuntibus, et duce Godefrido mediis campis trans amnem reperto, et tristi vultu de sociorum nece mutato, adest alter nuntius, qui ex legione Boemundi, Reymundi, Werneri caeterorumque per montana fugam facientium, ducem in campo aliosque primores secum consistentes commonuit, quatenus in tentoria redirent propter insidias Turcorum et assultus, quorum vires et multitudinem intolerabiliorem arbitrabantur quam fuisset.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 128:4)
Et sic firmata inter me et traditorem haec est conventio sub fidei illius alligatione, quod nequaquam solvi aut mutari possit, sed in quacunque hora monuero, una ex turribus, quae ducit in civitatem et in qua idem traditor habitat, in manum meam reddatur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 30:4)
Sed Deo volente, ut aiunt, in melius mutata est sententia visionis.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 50:10)
At, duce Godefrido post universos praemissos viam insistente, desperatique exercitus duce ac principe existente, omnia adversa in prospera sunt mutata;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 70:6)
Philosophus eciam dixit,"Non credas stultum cum re mutare consilium."
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 62:35)
Ait enim quidamsapiens, "Feras, non culpes, quod mutari non potest."
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 100:16)
Inde quidam sapiens dixit, "Sapiens non mentitur, cum suum propositum inmelius mutat."
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 117:5)
Nec mutabis amico tuo grande, vel grave hes, ne forte propter hoc tuusefficiatur inimicus.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 117:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION