라틴어 문장 검색

itaque tum et a tuo vilico sumpsimus et aliunde mutuati sumus cum Quintus queritur per litteras sibi nos nihil dedisse, qui neque ab illo rogati sumus neque ipsi eam pecuniam aspeximus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER VNDECIMVS AD ATTICVM, letter 13 9:6)
nam cum ex reliquis quae Nonis Aprilibus fecit abundare debeam, cogor mutuari, quodque ex istis fructuosis rebus receptum est, id ego ad illud fanum sepositum putabam.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER QVINTVS DECIMVS AD ATTICVM, letter 15 6:2)
quattuor tragoedias sedecim diebus absolvisse cum scribas, tu quicquam ab alio mutuaris?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER TERTIVS, letter 5/6 10:1)
Neque enim esse possunt rebus ignotis nota nomina, sed cum verba aut suavitatis aut inopiae causa transferre soleamus, in omnibus hoc fit artibus, ut, cum id appellandum sit quod propter rerum ignorationem ipsarum nullum habuerit ante nomen, necessitas cogat aut novum facere verbum aut a simili mutuari.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 62장 3:3)
utendum est igitur his, si virtutis compotes vel potius si viri volumus esse, quoniam a viris virtus nomen est mutuata.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 43:8)
Mechanica nomen mutuata est.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 색인, 서문 1:6)
Eamus in forum et pecunias mutuemur:
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 58:30)
Itaque magni aestimo dignitati eius aliquid astruere inopinantis nescientis, immo etiam fortasse nolentis;
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 2 5:1)
astruere autem quod sit splendidum nec molestum.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 2 5:2)
Pecuniam etiam, qua tunc illi ampliore opus erat, ut aes alienum exsolveret contractum ex pulcherrimis causis, mussantibus magnis quibusdam et locupletibus amicis mutuatus ipse gratuitam dedi.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 11 2:2)
Sum quidem prope totus in praediis, aliquid tamen fenero, nec molestum erit mutuari;
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 19 8:2)
Quantum ille famae meae domi in publico, quantum etiam apud principem astruxit!
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 17 7:1)
Astruitur his:
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 6 7:1)
Hae mihi causae utrique quae desunt astruendi ob ea quae supersunt.
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 7 4:6)
Quamquam non est opus affingas aliquid aut astruas;
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 33 11:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION