라틴어 문장 검색

invicem moechos anus arrogantis flebis in solo levis angiportu Thracio bacchante magis sub inter- lunia vento, cum tibi flagrans amor et libido, quae solet matres furiare equorum, saeviet circa iecur ulcerosum non sine questu, laeta quod pubes hedera virenti gaudeat pulla magis atque myrto, aridas frondes hiemis sodali dedicet Euro.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 1권, Poem 254)
simplici myrto nihil adlabores sedulus curo:
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 1권, Poem 382)
neque te ministrum dedecet myrtus neque me sub arta vite bibentem.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 1권, Poem 383)
quis udo deproperare apio coronas curatve myrto?
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 2권, Poem 76)
tum violaria et myrtus et omnis copia narium spargent olivetis odorem fertilibus domino priori, tum spissa ramis laurea fervidos excludet ictus.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 2권, Poem 152)
me fabulosae Volture in Apulo nutricis extra limina Pulliae ludo fatigatumque somno fronde nova puerum palumbes texere, mirum quod foret omnibus quicumque celsae nidum Aceruntiae saltusque Bantinos et arvum pingue tenent humilis Forenti, ut tuto ab atris corpore viperis dormirem et ursis, ut premerer sacra lauroque conlataque myrto non sine dis animosus infans.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 3권, Poem 45)
te nihil attinet temptare multa caede bidentium parvos coronantem marino rore deos fragilique myrto.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 3권, Poem 234)
sterilem platanum tonsasque myrtos quam maritam ulmum et uberes oleas praeoptaverim?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 72:2)
sine translatione vero Bucolicis certe equidem audieram, qua se subducere colles incipient mollique iugum demittere clivo usque ad aquam et iam fracta cacumina fagi, omnia carminibus vestrum servasse Menalcan.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 265:1)
tenet e patula pocula fago, sed non trepida tenet illa manu;
(세네카, Hercules Oetaeus 10:29)
Vt omnis Oeten maesta corripuit manus, huic fagus umbras perdit et toto iacet succisa trunco, flectit hic pinum ferox astris minantem et nube de media vocat:
(세네카, Hercules Oetaeus 24:12)
illa, iam fessa cadens radice, fulta pendet aliena trabe, amara bacas laurus et tiliae leves et Paphia myrtus et per immensum mare motura remos alnus et Phoebo obvia enode Zephyris pinus opponens latus:
(세네카, 오이디푸스 7:20)
hinc aves querulae fremunt ornique ventis lene percussae tremunt veteresque fagi.
(세네카, 파이드라 7:9)
hunc pinus, illum laurus, hunc fagus gerit
(세네카, Troades 1113:1)
vos eritis testes, si quos habet arbor amores, fagus et Arcadio pinus amica deo.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 1권, poem 1812)

SEARCH

MENU NAVIGATION