라틴어 문장 검색

Non enim simile est ut vinosus aut vitiosus ceteraque quae hoc modo dicuntur, quoniam a vocabulis, non a verbo, inclinata sunt.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius, XII 4:1)
Dimidium librum legi " aut dimidiam fabulam audivi aliaque huiuscemodi qui dicat, vitiose dicere;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius, XIV 1:1)
Sed quoniam de Homerico annuo partu ac de undecimo mense diximus quae cognoveramus, visum est non praetereundum quod in Plinii Secundi libro septimo Naturalis Historiae legimus.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius, XVI 22:1)
Propterea quaesierunt iure consulti veteres, quod mancipium morbosum quodve vitiosum recte diceretur quantumque morbus a vitio differret.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quartus, II 3:1)
Sed cui morbus est, idem etiam vitiosus est.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quartus, II 6:2)
potest enim qui vitiosus est non morbosus esse.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quartus, II 6:4)
Hoc, inquit, enthymema nequam et vitiosum est.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Sextus, III 28:1)
Quid de quorundam sensuum naturali defectione Aristoteles scripserit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Sextus, VI 1:1)
Idque ipsum ut ea ratione fiat, naturalis illa et necessaria rerum consequentia efficit, quae ' fatum ' vocatur.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus, II 10:1)
Id etiam in isdem libris scriptum offendimus, quod postea in libro quoque Plinii Secundi Naturalis Historiae septimo legi, esse quasdam in terra Africa hominum familias voce atque lingua effascinantium, qui si impensius forte laudaverint pulchras arbores, segetes laetiores, infantes amoeniores, egregios equos, pecudes pastu atque cultu opimas, emoriantur repente haec omnia, nulli aliae causae obnoxia.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus, IV 8:1)
Libitum tamen est in loco hoc miraculorum notare id etiam, quod Plinius Secundus, vir in temporibus aetatis suae ingenii dignitatisque gratia auctoritate magna praeditus, non audisse neque legisse, sed scire sese atque vidisse in libro Naturalis Historiae septimo scripsit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus, IV 14:1)
Quod P. Nigidius argutissime docuit nomina non positive esse, sed naturalia.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, IV 1:1)
In eam rem multa argumenta dicit, cur videri possint verba esse naturalia magis quam arbitraria.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, IV 4:1)
' Nam sicuti, cum adnuimus et abnuimus, motus quidam ille vel capitis vel oculorum a natura rei quam significat non abhorret, ita in his vocibus quasi gestus quidam oris et spiritus naturalis est.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, IV 5:4)
sed opinor factum hoc primitus in militibus stupentis animi et a naturali habitu declinatis, ut non tam poena quam medicina videretur.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, VIII 3:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION