라틴어 문장 검색

Latinam nivei femina corporis intemptata iugo placet et asperi Martis sanguineas quae cohibet manus, quae dat belligeris foedera gentibus et cornu retinet divite copiam, donetur tenera mitior hostia, et tu, qui facibus legitimis ades, noctem discutiens auspice dextera huc incede gradu marcidus ebrio, praecingens roseo tempora vinculo.
(세네카, 메데아 2:2)
Gradivus istas belliger sensit faces, opifex trisulci fulminis sensit deus, et qui furentis semper Aetnaeis iugis versat caminos igne tam parvo calet;
(세네카, 파이드라 2:57)
Herculeos nam iuvenis toros, Martis belligeri pectore latior, si dorso libeat cornipedis vehi, frenis Castorea mobilior manu Spartanum poteris flectere Cyllaron.
(세네카, 파이드라 11:33)
tegumenque capitis triste belligeri leva
(세네카, Phoenissae 481:1)
naufraga, terris mare dum coactis
(세네카, Troades 1062:1)
si libitum tibi erit, Lernaeas pugnet ad hydras et tibi ab Hesperio mala dracone ferat, taetra venena libens et naufragus ebibat undas, et numquam pro te deneget esse miser:
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 2권, poem 24b7)
saxa triumphalis fregere Capherea puppes, naufraga cum vasto Graecia tracta salost.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 3권, poem 748)
quod mihi non patrii poterant avertere amici, eluere aut vasto Thessala saga mari, hoc ego--non ferro, non igne coactus, at ipsa naufragus Aegaea (vera fatebor) aqua.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 3권, poem 246)
caeduntur robora classi, silva minor remis, ferrum lassatur in usus innumeros, quod rostra liget, quod muniat arma, belligeros quod frenet equos, quod mille catenis squalentes nectat tunicas, quod sanguine fumet vulneraque alta bibat, quod conspirante veneno impellat mortes;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Achilleis, 1권177)
"- ductoribus omnes belligerum ceu numen amant, dic ocius aut cur serta comis et multus honos?"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Achilleis, 1권201)
at laterum passus hinc Iulia tecta tuentur, illinc belligeri sublimis regia Pauli, terga Pater, blandoque videt Concordia vultu.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 1권, equus maximus Domitiani Imp.12)
talis in Isthmiaeos probatus ab aequore portus naufragus imposita iacuit sub matre Palaemon;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 2권, Glauctas Atedii melioris delicatus79)
silvis haec fluminibusque sequentis nunc hirtos gressus, nunc improba cornua vitat, iamque et belligerum Iani nemus atraque Caci rura Quirinalesque fuga suspensa per agros Caelica tesca subit;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 2권, arbor Atedii Melioris7)
duc et ad Emathios manes, ubi belliger urbis conditor Hyblaeo perfusus nectare durat, anguiferamque domum, blando qua mersa veneno Actias Ausonias fugit Cleopatra catenas.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 3권, propempticon Maecio Celeri36)
Haec amnis pariterque se levarat ingenti plaga marmorata dorso, huius ianua prosperumque limen arcus, belligeris ducis tropaeis et totis Ligurum nitens metallis, quantus nubila qui coronat imbri.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 4권, Via Domitiana22)

SEARCH

MENU NAVIGATION