라틴어 문장 검색

'ultor' autem ideo dixit, quia Nauplius, Palamedis pater, dolens filium suum factione interemptum, ut in secundo memoravimus, cum videret Graecos tempestate laborare, montem Caphereum ascendit et elata facula signum dedit vicini portus, qua re decepti sunt Graeci et inter asperrimos scopulos naufragium pertulerunt.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 2603)
nam hoc quodammodo dicit, in naufragium fertur ista contentio, quia supra audierat periculum esse etiam superare Troianos.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 3053)
nam per synaeresin dictum est, sicut supra "furtumque Promethei" pro 'Promethei+'. Tereus autem rex Thracum fuit, qui cum Atheniensibus tulisset auxilium ac Pan- dionis, Athenarum regis, filiam, Procnen nomine, duxisset uxorem et post aliquantum tempus ab ea rogaretur, ut sibi Philomelam sororem suam videndam accersiret, profectus Athenas dum adducit puellam, eam vitiavit in itinere et ei linguam, ne facinus indicaret, abscidit, inclusamque in stabulis reliquit, ementitus coniugi eam per- isse naufragio.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA SEXTA., commline 782)
a qua cum prohibitus isset ad consulendum Apollinem de statu regni sui, naufragio periit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 3992)
"in naufragiis bonorum maiorumque fata mixta, merita confusa?"
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 5장 1:16)
"Sic Allia nomen infaustum, sic Claudi et Iuni non proelium in Poenos, sed ferale naufragium est, et ut Trasimenus Romanorum sanguine et maior esset et decolor, sprevit auguria Flaminius, et ut Parthos signa repetamus, dirarum inprecationes Crassus et meruit et inrisit."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 7장 1:10)
Quodsi se eiecerit secumque suos eduxerit et eodem ceteros undique collectos naufragos adgregarit, extinguetur atque delebitur non modo haec tam adulta rei publicae pestis, verum etiam stirps ac semen malorum omnium.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIONES IN CATILINAM, ORATIO IN L. CATILINAM PRIMA 30:6)
deinde contra illam naufragorum eiectam ac debilitatam manum florem totius Italiae ac robur educite.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIONES IN CATILINAM, ORATIO IN L. CATILINAM SECVNDA 24:4)
in aliis autem fortuita quaedam esse possunt, ut in illo naufrago, ut in Icadio, ut in Daphita;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, de fato liber. 9:2)
Quid autem magnum aut naufragum illum sine nomine in rivo esse lapsum?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, de fato liber. 9:9)
at Diagoras cum Samothracam venisset Atheus ille qui dicitur, atque ei quidam amicus "tu, qui deos putas humana neglegere, nonne animadvertis ex tot tabulis pictis, quam multi votis vim tempestatis effugerint in portumque salvi pervenerint", "ita fit" inquit, "illi enim nusquam picti sunt qui naufragia fecerunt in marique perierunt". idemque, cum ei naviganti vectores adversa tempestate timidi et perterriti dicerent non iniuria sibi illud accidere qui illum in eandem navem recepissent, ostendit eis in eodem cursu multas alias laborantis quaesivitque num etiam in is navibus Diagoram vehi crederent.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 90:3)
Haec igitur ipsa fortuna ceteros casus rariores habet, primum ab inanimis procellas, tempestates, naufragia, ruinas, incendia, deinde a bestiis ictus, morsus, impetus;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 25:4)
Si tabulam de naufragio stultus arripuerit, extorquebitne earn sapiens, si potuerit?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 114:6)
si una tabula sit, duo naufragi, eique sapientes, sibine uterque rapiat, an alter cedat alteri?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 115:2)
Quis vero divitiorem quemquam putet quam eum, cui nihil desit, quod quidem natura desideret, aut potentiorem quam illum, qui omnia, quae expetat, consequatur, aut beatiorem, quam qui sit omni perturbatione animi liberatus, aut firmiore fortuna, quam qui ea possideat, quae secum, ut aiunt, vel e naufragio possit ecferre?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Primus 45:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION