라틴어 문장 검색

Nilus neque suscitat undas Ante Canis radios, nec ripis adligat amnem Ante parem nocti, Libra sub iudice, Phoebum.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 10권 3:18)
Sub torrente plaga, ne terras dissipet ignis, Nilus adest mundo, contraque incensa Leonis Ora tumet:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 10권 3:22)
Vel quod aquas toties rumpentis litora Nili Adsiduo feriunt, coguntque resistere fluctus Ille mora cursus adversique obiice ponti Aestuat in campos.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 10권 3:29)
Tunc omnia flumina Nilus Uno fonte vomens non uno gurgite perfert.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 10권 3:33)
Rumor, ab Oceano, qui terras adligat omnes, Exundante procul violentum erumpere Nilum, Aequoreosque sales longo mitescere tractu.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 10권 3:34)
Ante tamen, vestros amnes, Rhodanumque Padumque, Quam Nilum, de fonte bibit.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 10권 3:46)
Vesanus in ortus Cambyses longi populos pervenit ad aevi, Defectusque epulis et pastus caede suorum, Ignoto te, Nile, redit.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 10권 3:47)
Tua flumina prodam, Qua deus, undarum colator, Nile, tuarum, Te mihi isse dedit.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 10권 3:51)
Arcanum natura caput non prodidit ulli, Nec licuit populis parvum te, Nile, videre, Amovitque sinus, et gentes maluit ortus Mirari, quam nosse, tuos.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 10권 3:57)
Quis te tam lene fluentem Moturum tantas violenti gurgitis iras, Nile, putet?
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 10권 3:67)
Hinc montes natura vagis circumdedit undis, Qui Libyae te, Nile, negant:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 10권 3:73)
Thessaliae subducta acies in litore Nili More furit patrio.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 10권 4:66)
Verona docti syllabas amat vatis, Marone felix Mantua est, Censetur Aponi Livio suo tellus Stellaque nec Flacco minus, Apollodoro plaudit imbrifer Nilus, Nasone Paeligni sonant, Duosque Senecas unicumque Lucanum Facunda loquitur Corduba, Gaudent iocosae Canio suo Gades, Emerita Deciano meo:
(마르티알리스, 에피그램집, 1권, LXI1)
Cantica qui Nili, qui Gaditana susurrat, Qui movet in varios bracchia volsa modos;
(마르티알리스, 에피그램집, 3권, LXIII6)
An tibi promisit Rhenus quod non dedit illi Nilus, et Arctois plus licuisset aquis?
(마르티알리스, 에피그램집, 4권, XI3)

SEARCH

MENU NAVIGATION