라틴어 문장 검색

atqui adhuc clausum mare fuisse scio, sed quosdam venisse tamen Olbia dicebant qui te unice laudarent plurimique in provincia fieri dicerent eosdem aiebant nuntiare te prima navigatione transmissurum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER SECVNDVS, letter 4 9:2)
tu, mi frater, simul et ille venerit, primam navigationem, dum modo idonea tempestas sit, ne omiseris.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER SECVNDVS, letter 5 3:16)
itaque cum totum iter et navigationem consumpsisset partim in percontando a peritis partim in rebus gestis legendis, in Asiam factus imperator venit, cum esset Roma profectus rei militaris rudis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 3:3)
Itaque haec, cum mecum libros non haberem, memoria repetita in ipsa navigatione conscripsi tibique ex itinere misi, ut mea diligentia mandatorum tuorum te quoque, etsi admonitore non eges, ad memoriam nostrarum rerum excitarem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 토피카, 1장 5:2)
Nam sicut itineri graues aestus, ita continuae navigationi etesiae reluctantur.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 153)
C. PLINIUS TRAIANO IMPERATORI Sicut saluberrimam navigationem, domine, usque Ephesum expertus ita inde, postquam vehiculis iter facere coepi, gravissimis aestibus atque etiam febriculis vexatus Pergami substiti.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 17 A1)
TRAIANUS PLINIO Cuperem sine querela corpusculi tui et tuorum pervenire in Bithyniam potuisses, ac simile tibi iter ab Epheso ei navigationi fuisset, quam expertus usque illo eras.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 181)
reprehensique a geometris sunt historici, qui magnitudinem insularum satis significari navigationis ambitu crediderunt.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 371:3)
quod esse vel ex re tota potest, ut de navigatione, militia, vel ex verbo aliquo;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 114:2)
Sit autem signum navigationis ut ancora, militiae ut aliquid ex armis.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 114:4)
nam in primis nos Epicurus a se ipse dimittit, qui fugere omnem disciplinam navigatione quam velocissima iubet.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 76:1)
"Qualis tamen futura est vita sapientis, si sine amicis relinquatur in custodiam coniectus, vel in aliqua gente aliena destitutus, vel in navigatione longa retentus, aut in desertum litus eiectus?"
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 9 16:1)
Ad illud aes alienum solvendum opus est negotianti navigatione prospera, agrum colenti ubertate eius, quam colit, terrae, caeli favore;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 4, letter 36 5:4)
Erras, si in navigatione tantum existimas minimum esse, quo a morte vita diducitur;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 49 11:1)
Plato ipse ad senectutem se diligentia protulit Erat quidem corpus validum ac forte sortitus et illi nomen latitudo pectoris fecerat, sed navigationes ac pericula multum detraxerant viribus;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 58 30:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION