라틴어 문장 검색

Defuncto igitur Beorhtrico rege, cum illa inter Saxones diutius fieri non posset, ultra mare navigans, cum innumerabilibus thesauris, Karolum illum famosissimum Francorum regem adiit.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 15 18:1)
Anno Dominicae Incarnationis DCCCLXIV pagaini hiemaverunt in insula Tanet, et firmum foedus cum Cantuariis pepigerunt.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 20 23:1)
Et eodem anno magna paganorum classis de Danubia Britanniam advenit, et in regno Orientalium Saxonum, quod Saxonice 'East-Engle' dicitur, hiemavit, ibique ille exercitus maxima ex parte equester factus est.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 21 24:2)
Eodem anno praedictus paganorum exercitus Northanhymbros relinquens, in Merciam venit, et Snotengaham adiit (quod Britannice 'Tigguocobauc' interpretatur, Latine autem 'speluncarum domus'), et in eodem loco eodem anno hiemaverunt.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 30 33:1)
Anno Dominicae Incarnationis DCCCLXX, nativitatis autem Aelfredi regis vigesimo secundo, supra memoratus paganorum exercitus per Merciam in Orientales Anglos transivit, et ibi in loco, qui dicitur Theodford hiemavit.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 32 35:1)
cuius altera pars cum Healftene in regionem Northanhymbrorum perrexit, et ibi hiemavit iuxta flumen, quod dicitur Tine, et totam Northanhymbrorum regionem suo subdidit dominio, necnon et Pictos et Stratcluttenses depopulati sunt.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 47 50:2)
Altera quoque pars cum Gothrum et Osscytil et Anvind, tribus paganorum regibus, ad locum, qui dicitur Grantebrycge, pervenit, et ibi hiemavit.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 47 50:3)
Et multos eiusdem gentis ultra mare compulit hostiliter et penuria atque pavore navigare, et maxima ex parte omnes illius regionis habitatores suo subdiderunt dominio.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 52 55:2)
ibique obviaverunt illi omnes accolae Summurtunensis pagae et Wiltunensis, omnes accolae Hamtunensis pagae, qui non ultra mare pro metu paganorum navigaverant;
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 55 58:3)
Eodem anno magnus paganorum exercitus de ultramarinis partibus navigans in Tamesin fluvium venit, et adunatus est superiori exercitui, sed tamen hyemavit in loco, qui dicitur Fullonham, iuxta flumen Tamesin.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 58 61:1)
Anno Dominicae Incarnationis DCCCLXXXIII, nativitatis autem regis Aelfredi trigesimo quinto, praefatus exercitus naves suas per flumen, quod dicitur Scald, contra flumen navigans, ad monasterium sanctimonialium, quod dicitur Cundoth, traxit, et ibi anno uno mansit.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 65 68:1)
tunc Sigonam deserentes in ostium Materne divertunt, contra quod diu ac longe navigantes, demum non sine labore usque ad locum, qui dicitur Caziei, id est villa regia, pervenerunt.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 84 87:2)
In quo loco hiemaverunt integro anno.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 84 87:3)
sed nondum ad nos pervenerat graviora, quae nos vehementius agitarent, quibus comprimendis vel corrigendis quem ad modum meliore secundum viam Christi consilio succurratur, commodius episcopi qui propterea navigaverunt, cum tanta benignitate tui cordis acturi sunt, qui potuerunt communi consilio diligentius deliberatum aliquid ferre, quantum temporis permittebat angustia.
(아우구스티누스, 편지들, 25. (A. D. 408 Epist. XCVII) Domino Eximio et Merito Praestantissimo Multumque In Christi Caritate Honorando Filio Olympio Augustinus In Domino salutem 3:6)
"Homines tenues, obscuro loco nati, navigant;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum, Liber Primus, VII 3:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION