-
At vero (quod nefas dicere, ne quid sit ullum huius rei tam dirum exemplum) si cuiuslibet eximiae pulcherrimaeque feminae caput capillo spoliaveris et faciem nativa specie nudaveris, licet illa caelo deiecta, mari edita, fluctibus educata - licet, inquam, Venus!
- (아풀레이우스, 변신, 2권 8:5)
-
qui cunctorum obstinatione confusus indigna murmurabundus cum vellet exsurgere,
- (아풀레이우스, 변신, 2권 20:10)
-
"Miseremini indigne caesorum iuvenum nostraeque viduitati ac solitudini de vindicta solacium date."
- (아풀레이우스, 변신, 3권 7:4)
-
Haec eo enarrante, veteris fortunae et illius beati Lucii praesentisque aerumnae et infelicis asini facta comparatione medullitus ingemebam, subiitque me non de nihilo veteris priscaeque doctrinae viros finxisse ac pronuntiasse caecam et prorsus exoculatam esse Fortunam, quae semper suas opes ad malos et indignos conferat, nec unquam iudicio quemquam mortalium eligat, immo vero cum iis potissimum dei versetur, quos procul si videret, fugere deberet, quodque cunctis est extremius, varias opiniones, immo contrarias nobis attribuat, ut et malus boni viri fama glorietur et innocentissimus contra noxio rumore plectatur.
- (아풀레이우스, 변신, 7권 2:1)
-
"Nefas"
- (아풀레이우스, 변신, 7권 21:2)
-
"Indignae rei scaevitatem, qua plerumque insontes periclitantur homines!"
- (아풀레이우스, 변신, 9권 10:5)
-
"nam cum venenum peremptorium comparare pessimus iste gestiret, nec meae sectae crederem convenire causas ulli praebere mortis, nec exitio sed saluti hominum medicinam quaesitam esse didicissem, verens ne si daturum me negassem, intempestiva repulsa viam sceleri subministrarem et ab alio quopiam exitiabilem mercatus hic potionem vel postremum gladio vel quovis telo nefas inchoatum perficeret, dedi venenum, sed somniferum;"
- (아풀레이우스, 변신, 10권 11:6)
-
indigna suorum parentum et nutritorum incuria usque ad duodecimum aetatis annum, aut eo amplius, illiteratus permansit.
- (ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 22 25:4)
-
ibique diu prostratus orabat, quo Deus Omnipotens, propter suam misericordiam, mentem illius amore suae servitutis multo robustius per aliquam infirmitatem, quam posset sustinere, non tamen quo eum indignum et inutilem in mundanis rebus faceret, ad se penitus convertens corroboraret.
- (ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 74 77:12)
-
Facinus quoque in eodem monasterio quodam tempore perpetratum muti taciturnitate silentii oblivioni traderem, quamvis indignum facinus est, quia per totam scripturam impiorum turpia facta inter venerabilia iustorum, sicut zizania et lolium in tritici segetibus, interseminantur:
- (ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 95 100:1)
-
At hic sunt, qui neque venire mecum queant et quos deserere nefas putem.
- (아우구스티누스, 편지들, 3. (A. D. 389 Epist. X) Nebridio Augustinus 1:9)
-
Minervae, Veneri Vestaeque Sanamem et cunctis, pro nefas!
- (아우구스티누스, 편지들, 5. (A. D. 390 Epist. XVI) 2:3)
-
Horum busta, si memoratu dignum est, relictis templis, neglectis maiorum suorum manibus stulti frequentant, ita ut praesagium vatis illius indigne ferentis emineat:
- (아우구스티누스, 편지들, 5. (A. D. 390 Epist. XVI) 2:6)
-
Quod enim publicis gestis haerere volui tam sacrilegum nefas, ad hoc utique volui, ne me quisquam maxime in aliis civitatibus, ubi opportunum fuerit, ista deplorantem fingere aliquid arbitretur, quando etiam apud ipsam Hipponem iam dicitur non hoc Proculianum mandasse, quod publicum renuntiavit officium.
- (아우구스티누스, 편지들, 11. (A. D. 396 Epist. XXXIV) Domino Eximio Meritoque Suscipiendo Atque Honorabili Fratri Eusebio Augustinus 4:6)
-
Et ipsis enim facilis lapsus et ordini clericorum fit indignissima iniuria, si desertores monasteriorum ad militiam clericatus eliguntur, cum ex his, qui in monasterio permanent, non tamen nisi probatiores atque meliores in clerum adsumere soleamus, nisi forte, sicut vulgares dicunt,
- (아우구스티누스, 편지들, 17. (A. D. 401 Epist. LX) Domino Beatissimo et Debita Obseruantia Venerabili Sinceriterque Carissimo Fratri et Consacerdoti Papae Aurelio Augustinus In Domino salutem 1:4)