라틴어 문장 검색

"Qui, fidens conscientie sue, negligit famam suam, crudelis est." Idem supra:
(피에르 아벨라르, Abaelardi ad amicum suum consolataria epistola, DE INFAMATIONE TURPITUDINIS 1:20)
Quid etiam cum secundum a Patre Filium dixerit, a verbis quoque sanctorum alienus non existit?
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 36:3)
" Quomodo igitur mundum negligere Deus dicitur, quem hoc ipso satis diligit, quod ipsum semper totum mundi corpus intendit?
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 47:3)
profecto quia non pro utilitate aliqua, sed pro oblectatione eloquentiae illius intendebat, neglecto sacrae Scripturae studio, cujus quidem, ut ipsemet ait, incultus ei sermo horrebat.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 11:5)
Quippe cum nulla sit in doctrina falsitas, nulla in verbis turpitudo, nonnulla de scientia utilitas, quis hoc dicendo aut docendo culpari mereatur, nisi causa venerit supradicta, potiori videlicet bono neglecto aut dimisso?
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 11:7)
Ex quo praecipue saecularium quoque litterarum studium divina dispensatione commendari arbitror, non solum propter utilitatem quam continent, verum a donis ejus alienae viderentur, si ad nullum eis commodum uteretur.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 12:10)
Legere enim et non intelligere, negligere est. Qui cum in his caeci sunt, quae de Deo dicuntur, tanto hic eorum error est periculosior, quanto est hujus rei doctrina magis necessaria, quae tanquam omnium bonorum fundamentum collocatur.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 21:12)
[ utilitatem quam continent, verum a donis ejus alienae viderentur, si ad nullum eis commodum uteretur.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 33:8)
Sed si quis contra eam ejusdem scilicet modi fidem, sive plus minusve ad sapiendum usurpare appetit, eum omni dilatione postposita anathematizamus, atque a sinu Ecclesiae matris alienum esse decrevimus.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 52:11)
Quamvis in sua substantia sit Spiritus Filii, et intelligatur in persona proprietas, juxta id quod Spiritus est, et non Filius, non est tamen alienus ab ipso:
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 54:14)
per se secundum quod Spiritus est, et non Filius, sed tamen est non alienus ab eo. Spiritus enim veritatis nominatur et profluit ab eo, sicut denique ex Deo Patre.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 54:18)
non de aliena, sed de sua propria.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 55:8)
XVIII. Non arbitror autem hoc quoque ab hac quaestione alienum esse, quomodo scilicet hanc fidem Trinitatis soli Christiani teneant, et non etiam vel Judaei vel gentiles.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 62:1)
Hinc autem facile occasionem sumi arbitror, convertendi ad fidem nostram quoslibet alienos, si hujusmodi inductionibus eos jam communem nobis sensum fidei habere convicerimus.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 62:12)
possumus autem quaedam, ut ambulare, loqui, sentire, quae a natura Divinitatis penitus aliena sunt, cum necessaria istorum instrumenta habere nullatenus incorporea queat substantia.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 11:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION