라틴어 문장 검색

et Hludowicus nepos eius ad eum legatos misit pacis gratia, sed quod petiere non impetrantes ad eum, a quo missi sunt, rediere.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCLXXVI 3:4)
Contra voluntatem denique suorum cum coniuge iterum Italiam ingressus est, Papiaeque civitati Iohannes papa ei occurrit, ibique se mutuo salutaverunt.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCLXXVII 4:4)
Coniugemque ei dedit Gislam filiam Hlotharii regis Nortmannosque e suo regno abire fecit.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCLXXXII 17:5)
Initoque consilio Sigefridum Danum Christianum regique fidelem, qui nepos fuerat Heorici Dani, [mittunt], ut cum principibus suae gentis tractaret, ut tributum acciperent et e regno abirent.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCLXXXIIII 23:2)
Franci vero australes videntes imperatoris vires ad regendum imperium invalidas, eiecto eo de regno, Arnulfum filium Karlomanni, qui eius erat nepos, in regni solio ponunt.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCLXXXVII 34:1)
At hi qui ultra Iurum atque circa Alpes consistunt, Tullo adunati Hrodulfum nepotem Hugonis abbatis per episcopum dictae civitatis benedici in regem petierunt;
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCLXXXVIII 35:6)
Ibique apostolicus in dominico die fecit benedictionem imperialem super Ludewicum et coniugem eius Ermingardam.
(ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR, ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR 34:4)
Ibique leudes imperatoris coniurationes suas postposuerunt, relinquentes autem eum solum, reversique sunt ad Lotharium, ei fidem iuramentis spoponderunt, et imperator vero illorum coniuge simul et regno privatus, merens adflictusque in dominium filiorum advenit.
(ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR, ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR 51:3)
Qui miserunt eum in custodiam puplicam in Suessionis civitate similiterque coniugem illius.
(ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR, ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR 51:4)
Ludewicus vero imperator et coniunx eius persecuti sunt Lotharium, qui tandem venit ad eos cum suis omnibus, et fide facta ex utraque parte, tamen non firma, rediit unusquisque in sua.
(ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR, ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR 52:6)
[Iulii] Ludowicus imperator obiit in insula quadam parva Hereni fluminis contra villam regiam que vocatur Ingulunheim, absentibus liberis coniugeque eius, et ad Sanctum Arnulfum conditus est.
(ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR, ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR 58:5)
Eodem anno nobilissima imperatrix nomine Irmingard, coniunx Lotharii imperatoris, de hac luce migravit.
(ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR, ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR 69:3)
Guntharius autem isdem temporibus ibidem rector et episcopus preesse videbatur, nepos scilicet Hildiwini iunioris.
(ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR, ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR 82:7)
Nec mirum, si ipse, qui aerarium sancti Petri in vasis sacris aureis et argenteis et multis speciebus exinanivit et avariciae facibus semper exarsit et ad secularem pompam necnon et ad fratres et nepotes et sorores et neptes ea convertit, omnibus bonis privaretur.
(ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR, ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR 83:7)
Lotharius frater eius, citus et levis, relicta legitima coniuge contra sanctorum canones et Nicolai papae iussum inlicite concubina usus est.
(ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR, ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR 87:11)

SEARCH

MENU NAVIGATION