라틴어 문장 검색

At hominem flagitiosissimum, libidinosissimum nequissimumque defendit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus, XVI 14:3)
Sic ego fulgentis splendorem pecuniae Volo elucificare exitum aetati meae, Ne in re bona esse videam nequam filium.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, XVII 5:3)
si ulla meretrix domum meam introivit aut cuiusquam servulus propter me sollicitatus est, omnium nationum postremissimum nequissimumque existimatote.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus Decimus, XII 4:4)
In libro secundo scriptum et inventum est, recepticium servum dici nequam et nulli pretii, qui, cum venum esset datus, redhibitus ob aliquod vitium receptusque sit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus Decimus, VI 3:3)
Set tibi sane Aristippus, ille Socratis discipulus, pro me responderit, qui in simili tempore a simillimo tui homine interrogatus quare philosophus timeret, cum ille contra nihil metueret, non eandem esse causam sibi atque illi respondit, quoniam is quidem esset non magnopere sollicitus pro anima nequissimi nebulonis, ipsum autem pro Aristippi anima timere.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus Decimus, I 11:1)
Verissimum enim est quod per totam deinceps vitam suam quam diu regina in vivis esset (nam illa prior diem suum obiit) haudquaquam se pro marito nimis indulgente gessit, licet illa forma amabilis, obsequio facilis, et puerperiis insignis fuisset.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM PRIMUM 23:3)
Secundo, adolescentulus erat oris elegentia et corporis lineamentis cum dignitate quadam amabilis.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SEXTUM 3:3)
Nequam apud Italos iactatur proverbium, tanto buon, che val niente, adeo bonus, ut ad nihil bonus.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XIII. DE BONITATE ET BONITATE NATIVA 1:17)
Quod si verum sit pulchritudinem praecipuam sitam esse in moto decoro, mirum sane non est si provectiores aetate aliquando videantur iunioribus amabiliores.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XLI. [ = English XLIII] DE PULCHRITUDINE 2:10)
Evoluto autem tempore per ordinem, instabat dies, quo Esther filia Abihail patrui Mardochaei, quam sibi adoptaverat in filiam, intrare deberet ad regem. Quae non quaesivit quidquam, nisi quae voluit Egeus eunuchus custos feminarum, et omnium oculis gratiosa et amabilis videbatur.
(불가타 성경, 에스테르기, 2장15)
Bona est substantia, cui non est peccatum in conscientia, et nequissima paupertas in ore impii.
(불가타 성경, 집회서, 13장30)
Cor humile et facies tristis et plaga cordis mulier nequam.
(불가타 성경, 집회서, 25장31)
Non des aquae tuae exitum, nec modicum, nec mulieri nequam veniam prodeundi.
(불가타 성경, 집회서, 25장34)
Saepi aures tuas spinis, linguam nequam noli audire et ori tuo facito ostia et seras.
(불가타 성경, 집회서, 28장28)
Vita nequam hospitandi de domo in domum, et ubi hospitabitur, non fiducialiter aget, nec aperiet os.
(불가타 성경, 집회서, 29장31)

SEARCH

MENU NAVIGATION