라틴어 문장 검색

et quia cordis beneficio, cuius dissimulatione brutus habebatur, idoneus emendationi publici status extitit, hanc deam quae vitalibus praeest templo sacravit.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XII. 32:3)
Maxime, inquit, praedicarem, quanta de Graecis cautus et tamquam aliud agens modo artifici dissimulatione modo professa imitatione transtulerit, ni me maior ammiratio de astrologia totaque philosophia teneret, quam parcus et sobrius operi suo nusquam reprehendendus aspersit.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XXIV. 18:2)
Si vero plures ab institutione disciplinae huius alieni sint, prudentibus, qui pauciores intererunt, sanciet dissimulationem sui, et patietur loquacitatem maiori parti amiciorem sociare, ne rara nobilitas a plebe tumultuosiore turbetur.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, I. 10:1)
Numquid pollicita est tibi beatam Noctem Naevia sobriasque mavis Certae nequitias fututionis?
(마르티알리스, 에피그램집, 1권, CVI2)
Huic comes haerebat domini fugitivus Achillas Insignis forma nequitiaque puer.
(마르티알리스, 에피그램집, 3권, XCI2)
Nequitias tellus scit dare nulla magis.
(마르티알리스, 에피그램집, 4권, XLII3)
Tu, quem nequitiae procaciores Delectant nimium salesque nudi, Lascivos lege quattuor libellos:
(마르티알리스, 에피그램집, 5권, II2)
Quidam me modo, Rufe, diligenter Inspectum, velut emptor aut lanista, Cum vultu digitoque subnotasset, 'Tune es, tune' ait 'ille Martialis, Cuius nequitias iocosque novit, Aurem qui modo non habet Batavam?
(마르티알리스, 에피그램집, 6권, LXXXII1)
Non quales teneri ploravit amica Catulli Lesbia, nequitiis passeris orba sui, Vel Stellae cantata meo quas flevit Ianthis, Cuius in Elysio nigra columba volat:
(마르티알리스, 에피그램집, 7권, XIV3)
Lascivam tota possedi nocte puellam, Cuius nequitias vincere nemo potest.
(마르티알리스, 에피그램집, 9권, LXVII1)
Tu quoque nequitias nostri lususque libelli Uda, puella, leges, sis Patavina licet.
(마르티알리스, 에피그램집, 11권, XVI5)
non talem habes, inquit, filium, quo sospite tibi dirum funus optares, quod parentes sibi precari solent ob nequitiam liberorum.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 564)
fors dicta refutet parenthesis, quasi dissimulatio vel remotio, plena abominationis.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DVODECIMVM COMMENTARIVS., commline 411)
"In pace etiam non tantum aequatur nequitia melioribus, sed et colitur, ut in pluribus nescias, utrum sit eorum detestanda pravitas an optanda felicitas."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 5장 1:20)
"iam scies, nequitia sua hanc eos meruisse fortunam, nec quidquam accidisse quod non sit his, si in contumacia perseverarent, ante praedictum."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 33장 1:12)

SEARCH

MENU NAVIGATION