라틴어 문장 검색

funesta tacere nexus amicitiae.
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Posterior 2:188)
amputat ille pedes, umerum quatit ille solutis nexibus;
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Posterior 2:246)
Venus hic invecta columbis tertia regali iungit conubia nexu, pennatique nurum circumstipantur Amores progenitam Augustis Augustorumque sororem.
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Secundus 1:186)
haec est in gremium victos quae sola recepit humanumque genus communi nomine fovit matris, non dominae ritu, civesque vocavit quos domuit nexuque pio longinqua revinxit.
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Tertius 2:75)
Malo enim praeteritorum quam praesentium meminisse, ne vicinum meum nominem, qui nec arborem prolixiorem stare nostrae regionis nec inviolatum seminarium nec pedamenta ad nexum vineae nec etiam pecudes neglegentius pasci sinit.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 1권, 3장 7:2)
Tantum enim obtinendum est, quanto est opus, ut emisse videamur quo potiremur,non quo oneraremur ipsi atque aliis fruendum eriperemus more praepotentem, qui possident fines gentium, quos ne circumire quoque valent, sed proculcandos pecudibus et vastandos ac populandos feris derelinquunt aut occupatos nexu civium et ergastulis tenent.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 1권, 3장 12:2)
piscinas minime duas, alteram, quae anseribus pecoribusque serviat, alteram, in qua lupinum, ulmi vimina et virgas atque alia quae sunt usibus nostris apta.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 1권, 6장 21:3)
Isque licet sit emptus sex, vel potius sestertiis octo milibus, cum ipsum solum septem iugerum totidem milibus nummorum partum, vineasque cum sua dote, id est cum pedamentis et viminibus, binis milibus in singula iugera positas duco, fit tamenin assem consummatum pretium sestertiorum viginti novem milium.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 3장 8:3)
quia si viminibus salicis aut ulmi ligaveris, increscens vitis se ipsa praecidit.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 13장 2:2)
Quidam eam partem, quam nos praecipitamus, supra iugum porrigunt et crebris viminibus innexis continent;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 20장 4:1)
Saepe enim notavi per imprudentiam rusticos subicere iugo palmam, et ita colligare ut solo vimine suspendant;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 26장 4:3)
Alii viminibus obstringunt;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 29장 10:2)
Nam vimen, cum inaruit, penetrat et insecat corticem.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 29장 10:5)
Quoniam constituendis 4 colendisque vineis, quae videbantur utiliter praecipi posse, disseruimus, pedaminum iugorumque et viminum prospiciendorum tradenda ratio est.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 30장 1:1)
Nec refert cuius generis vimen seras, dum sit lentissimum.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 30장 3:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION