라틴어 문장 검색

Solent quaedam, cum futuram virginem spoponderunt, pulla tunica eam induere et furvo operire palliolo, auferre linteamina, nihil in collo, nihil in capite auri sinere re vera bono consilio, ne habere discat in tenero, quod postea deponere conpellatur.
(히에로니무스, 편지들, Ad Pacatulam 2:1)
omnia debet enim cibus integrare novando et fulcire cibus, omnia sustentare, ne quiquam, quoniam nec venae perpetiuntur quod satis est, neque quantum opus est natura ministrat.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Secundus 26:2)
eximia veste et victu convivia, ludi, pocula crebra, unguenta, coronae, serta parantur, ne quiquam, quoniam medio de fonte leporum surgit amari aliquid, quod in ipsis floribus angat, aut cum conscius ipse animus se forte remordet desidiose agere aetatem lustrisque perire, aut quod in ambiguo verbum iaculata reliquit, quod cupido adfixum cordi vivescit ut ignis, aut nimium iactare oculos aliumve tueri quod putat in voltuque videt vestigia risus.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 36:4)
quo magis ipsae omnia summo opere hos vitae poscaenia celant, quos retinere volunt adstrictosque esse in amore, ne quiquam, quoniam tu animo tamen omnia possis protrahere in lucem atque omnis inquirere risus et, si bello animost et non odiosa, vicissim praetermittere [et] humanis concedere rebus.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 37:24)
ne quiquam, quoniam verrentes aequora venti deminuunt radiisque retexens aetherius sol, et siccare prius confidunt omnia posse quam liquor incepti possit contingere finem.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 15:4)
ne tibi sit frudi quod nos inferne videmus quam sint lata magis quam sursum extructa quid extent.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 6:7)
nam [ne]que eum ferro nec frigore vincere possis interiisse neque a morbo neque forte veneno, verum aliquid genere esse ex hoc quod contigit ei scimus.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 23:3)
Ne tu, inquit, Aule, nimium nugator es, cum maluisti culpam deprecari quam culpa vacare:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, I. 15:2)
Ne nos, cum calido fodiemus viscera ferro, Desperasse putent.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 5:59)
Ne cessa praebere deo tua fata, volenti Angustos opibus subitis implere Penates.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 5권 5:44)
Ne rue per medios nimium temerarius hostes, Nec tibi fatales admoveris ante Philippos, Thessalia periture tua.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 7권 6:17)
Sed metuunt belli trepidos in nocte tumultus, Ne caedes confusa mauu permissaque fatis Te, Ptolemaee, trahat.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 10권 4:75)
Ne tibi pallentes moveant fastidia caules, Nitrata viridis brassica fiat aqua.
(마르티알리스, 에피그램집, 13권, XVII Fascis coliculi1)
quae Sol ne videndo pollueretur, aufugit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 5684)
<ne> credite <ne> confidite, id est nolite eorum fiduciam habere, qui timendi sunt, etiam cum ultro offerunt dona.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 487)

SEARCH

MENU NAVIGATION