라틴어 문장 검색

Nec ille tantillum conterritus salutique studens eius quem in suam receperat fidem, quicquam de nobis fatetur ac diebus plusculis nec vidisse quidem illum hortulanum contendit:
(아풀레이우스, 변신, 9권 38:6)
nec ulla tamen ego ratione conterritus otiose ac satis genialiter contorta in modum linguae postrema labia grandissimum illum calicem uno haustu perduxi:
(아풀레이우스, 변신, 10권 16:20)
Qua ego conterritus non tamen temere aliquid credens sed plane sollicitior factus operam dedi, si quo modo possem ad aliqua malae conversationis eius certa indicia pervenire.
(아우구스티누스, 편지들, 18. (A. D. 402 Epist. LXV) Domino Beatissimo et Venerabiliter Suscipiendo Patri et Consacerdoti Seni Xanthippo Augustinus In Domino salutem 1:3)
Ego quidem in hoc certe tempore non fallo me, nihil esse quicquam commissum a me cuius memoria mihi aegritudini sit, ni illud profecto unum sit, quod rectene an perperam fecerim nondum mihi plane liquet.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum, Liber Primus, III 4:1)
'Minari etiam ferro, ni sibi obnoxia foret,' et quod videtur novius pervulgatiusque esse, id me doce.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Sextus, XVII 9:1)
'Ni vir melior esset Gellius quam Turius,' nemo, opinor, tam insanus esset qui iudicaret meliorem esse Gellium quam Turium;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Quartus Decimus, II 27:5)
Qui se si erit testarier libri pensve fuerit, ni testimonium fariatur, inprobus intestabilisque esto.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus Decimus, XII 12:6)
' Si merbrum rupit, ni cum e pacto, talio esto.'
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Vicesimus, I 15:2)
Ni iudicatum facit aut quis endo eo in iure vindicit, secum ducito, vincito aut nervo aut compedibus.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Vicesimus, I 46:4)
Ni suo vivit, qui eum vinctum habebit, libras farris endo dies dato.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Vicesimus, I 46:7)
Quod ni fecisset, fieri non potuit ut res suae tam prospere cedere potuissent.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM UNDECIMUM 8:6)
Ni, quod in ore sonat, mens intus id omne reponat, Ne uelut hic dudum faciat de se fore ludum.
(BALDO, NOUUS ESOPUS, III. De fatuo, qui sapienciam acquirit 4:11)
"Qua requie fungar, solita uice ni tibi iungar?"
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XXVII. De uiro, coniuge et mediatrice 28:4)
Et innotuit sermo Iudae quoniam cum dolo venerat ad eum, et conterritus est ab eo et amplius noluit videre faciem eius.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 7장30)
Quorum Basilius olim regio ministerio depulsus in delationem nostri nominis alieni aeris necessitate compulsus est. Opilionem uero atque Gaudentium cum ob innumeras multiplicesque fraudes ire in exsilium regia censura decreuisset cumque illi parere nolentes sacrarum sese aedium defensione tuerentur compertumque id regi foret, edixit uti ni intra praescriptum diem Rauenna urbe decederent notas insigniti frontibus pellerentur.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Primus, VIII 2:10)

SEARCH

MENU NAVIGATION