라틴어 문장 검색

Id neque liquidum neque aridum est, sed quasi concretus umor, ex cuius colore pupillae color vel niger est vel caesius, cum summa tunica tota alba sit:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 7장190)
Si magna est, si nigra pars oculi, amissa naturali figura, in aliam vertit, si suffusioni color caeruleus est aut auri similis, si labat et hac atque illac movetur, vix umquam succurritur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 7장199)
eaque demittenda sed recta est per summas duas tunicas medio loco inter oculi nigrum et angulum tempori propiorem, e regione mediae suffusionis sic, ne qua vena laedatur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 7장213)
Dens autem scaber, qua parte niger, radendus inlinendusque rosae flore contrito, cui gallae quarta pars et altera murrae sit adiecta;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 12장26)
Tum si utrumlibet intestinum lividum aut pallidum aut nigrum est, quibus illud quoque necessario accedit, ut sensu careat, medicina omnis inanis est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 16장5)
His conditis, omentum quoque considerandum est, ex quo, si quid iam nigri emortui est, forfice excidi debet;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 16장15)
Nonnumquam stomachus quoque adfectus primum rufam bilem per os reddit, deinde viridem, quibusdam etiam nigram.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 18장37)
Urguent enim febres ardentes et aut virides aut nigri vomitus;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 23장4)
Supini tantummodo vulnus aqua calida fovendum est, ut, si quid urinae rodit, eluatur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 26장136)
id si rodet, rosa temperabitur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 26장138)
si vulnus hiat, si transfluens urina non rodit, . . . similiter ante tertium diem quaedam livida excedunt;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 26장150)
Idem umor rosa mixtus in ipsum vulnus oriculario clystere agendus est, ubi id rodit urina neque purgari patitur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 27장33)
Id quod vitiatum est, primo fere pingue fit, deinde vel nigrum vel cariosum;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 2장2)
nam finis vitii est, ubi scobis nigra esse desit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 2장22)
Mala signa sunt membrana inmobilis, nigra vel livida vel aliter coloris corrupti;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 4장92)

SEARCH

MENU NAVIGATION