라틴어 문장 검색

"Tunc forte Pan deus rusticus iuxta superi cilium amnis sedebat, complexus Echo montanam deam eamque voculas omnimodas edocens recinere;"
(아풀레이우스, 변신, 5권195)
Iamque praesente familia et nonnullis amicis et amnibus aegroto medicus poculum probe temperatum manu sua porrigebat Sed audax illa mulier, ut simul ei conscium sceleris amoliretur et quam desponderat pecuniam lucraretur, coram detento calice,
(아풀레이우스, 변신, 10권 25:6)
Fundus, inquit, eo in loco habendus est, ut et oppidum prope amplum sit et mare aut amnis, qua naves ambulant.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, XXVI 9:2)
Non aliter quam qui adverso vix flumine lembum Remigiis subigit, si brachia forte remisit, Atque illum in praeceps prono rapit alveus amni.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, XXIX 5:3)
Atque ille Graecus quidem fontes imitus ignis eructari et fluere amnes fumi et flammarum fulva et tortuosa volumina in plagas maris ferre, quasi quosdam igneos angues, luculente dixit;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus Decimus, X 14:1)
quae redundavit disciplina sicut Nilus et assistens quasi Geon in die vindemiae.
(불가타 성경, 집회서, 24장37)
Defluus amnis
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Primus, XIII 16:1)
Potum quoque lubricus amnis,
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, X 11:1)
Amnes stare coegerat
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XXIV 9:1)
Fronte turpatus Achelous amnis
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, XIV 23:1)
Celeriore fluminis Nili navigatione rex est usus, in quo magnam et paratam classem habebat.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 28:4)
una, quam liberum accessum habere demonstravi, altera, quae mediocre intervallum inter castra et flumen Nilum habebat.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 30:7)
plurimum proficiebant in repellendis vulnerandisque nostris, qui regione fluminis Nili propugnabant:
(카이사르, 알렉산드리아 전기 30:9)
Mons latus Ionium Cypri praeruptus obumbrat, invius humano gressu, Phariumque cubile Proteos et septem despectat cornua Nili.
(클라우디아누스, Epithalamium de Nuptiis Honorii Augusti 2:27)
Gremio natum Cytherea removit et crines festina ligat peplumque fluentem adlevat et blando spirantem numine ceston cingitur, impulsos pluviis quo mitigat amnes, quo mare, quo ventos irataque fulmina solvit.
(클라우디아누스, Epithalamium de Nuptiis Honorii Augusti 2:76)

SEARCH

MENU NAVIGATION