라틴어 문장 검색

Post alias sua dona libens et leta dedisset Filia Fortune, Casus cognata propinqui Nobilitas, si quid proprium cessisset in eius Sortem, quod posset Nature lege tueri.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEPTIMUS 30:1)
Fortune loca predicto signata paratu Nobilitas festiua petit matremque salutat Adueniens causamque uie perstringit eidem Sub breuibus uerbis et matri supplicat, orans Vt si quid presigne gerat dignumque fauore, Quod deceat uirtutis opus, quod competat illi Nature facto, non illud deneget illi.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER OCTAVUS 4:1)
Comitatur euntem Nobilitas sequiturque sue uestigia matris.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER OCTAVUS 4:20)
Ergo Nobilitas dotes et munera profert, Fortuna dictante modum, iuuenemque beatum Nature dono, uirtutis munere, dote Electi, nulla peccati labe iacentem Afflat honore suo;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER OCTAVUS 4:23)
Confertur tamen ad laudem titulumque fauoris Nobilitas augusta, genus presigne, parentes Ingenui, libertas libera, nobilis ortus.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER OCTAVUS 4:26)
Que, quamuis onerosa foret, deiecta, malignans, Plus sibi concillat Fortune matris honorem, Plusque placet matri, tantoque remissior alget Nobilitatis amor;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER OCTAVUS 18:10)
Satis est potuisse nec ultra Nobilitas animi querit, nisi uincere posse".
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER NONUS ET ULTIMUS 16:19)
Flet natura, silent mores, proscribitur omnis Orphanus a veteri nobilitate pudor.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 1:9)
cujus non adulterina auri materies ab ipsius honore degenerans, luce sophistica oculos parallogizans, sed ipsius nobilitas ministrabat [0433B] essentiam.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 2:28)
Quartus erat carbunculus, qui solis gerens imaginem, sub radiationis cereo proscribens umbraculum, fratrum lampades soporabat eclipticas, nunc caeteros regali suae majestatis auctoritate deviare praecipiens, nunc quietam agitationi tribuens potestatem.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 2:72)
His omnibus lapidum splendoribus praefati diadematis serenata nobilitas, in se firmamenti repraesentabat effigiem.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 2:79)
Illic sturgio sui corporis nobilitatem individuali sui corporis benedictione, mensis offerebat regalibus.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 2:123)
Illic martes et sabelo, semi-plenam palliorum pulchritudinem eorum postulantem subsidia, [0438D] suarum nobilitate pellium, ad plenum deducebant.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 2:170)
Quid vero in caligis camisiaque, in superioribus vestibus consepultis picturae industria somniabat, nulla certitudinis auctoritate probavi;
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 2:172)
Deus rem auctoritate disponit;
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 8:49)

SEARCH

MENU NAVIGATION