라틴어 문장 검색

Sub costis vero prioribus quinque, quas νόθασ Graeci nominant, breves tenuioresque, atque ipsae quoque paulatim in cartilaginem versae, extremis abdominis partibus inhaerescunt;
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, I De positu et figura ossium totius humani corporis. 15:2)
nostri scutula operta, ὠμοπλάτασ Graeci nominant.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, I De positu et figura ossium totius humani corporis. 15:5)
Nam ea quae Saturni stella dicitur *φαίνωνque a Graecis nominatur, quae a terra abest plurimum, xxx fere annis cursum suum conficit, in quo cursu multa mirabiliter efficiens tum antecedendo tum retardando, tum vespertinis temporibus delitiscendo tum matutinis rursum se aperiendo nihil inmutat sempiternis saeclorum aetatibus quin eadem isdem temporibus efficiat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 52:2)
eademque ratione dicantur ei quos φυσικούσ Graeci nominant eidem poetae, quoniam Empedocles physicus egregium poema fecerit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 217:2)
sic enim has orationis conversiones Graeci nominant.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 186:5)
hoc genus ἀντίστασισ Graece nominatur, comparativum nostri vocant.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 176:4)
primum quod Graeci nominant ἁρμονίην, secundum χρῶμα, tertium διάτονον. est autem harmoniae modulatio ab arte concepta, et ea re cantio eius maxime gravem et egregiam habet auctoritatem.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUINTUS, 4장13)
Namque septentrio, quem Graeci nominant ἄρκτον sive ἑλίκην, habet post se conlocatum custodem.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER NONUS, 4장1)
is Latine 'auster, ' Graece νότοσ nominatur, quoniam est nebulosus atque umectus;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, XXII 15:2)
νοτίσ enim Graece umor nominatur.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, XXII 15:3)
Quod si tribus tetragonis, ter curta dicetur, quam Graeci τρικολουρον nominant.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, De curtis pyramidis 1:13)
Nam si aequa fuerit latitudo longitudini et maior sit altitudo, illae figurae a nobis asseres, a Graecis docides nominantur.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, De generatione laterculorum eorumque definitione 1:6)
si morbus maioris intestini est, quod Graeci colum nominant;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 12장13)
Tertia est longeque periculosissima species, quam Graeci phthisin nominarunt.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 22장14)
Suffusio quoque, quam Graeci hypochysin nominant, interdum oculi potentiae, qua cernit, se opponit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 6장367)

SEARCH

MENU NAVIGATION