라틴어 문장 검색

Hludovicus nesciebat quod Karolus venisset, misit filium suum Karolus nomine, propter distantiam homines ceperunt Karoleto nominare.
(Andreas Bergomas, Chronicon, 185)
Haec audiens Pippinus iter illuc arripiens cum exercitu suo, supra nominatos totos sibi subiugavit, Grifonem secum adduxit, Lantfridum similiter, Tassilonem in ducatu Baioariorum conlocavit per suum beneficium ;
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 748 8:4)
sic et eius homines maiores natu, qui erant cum eo, firmaverunt, sicut dictum est, in locis superius nominatis quam et in aliis multis.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 757 18:6)
Supradictus Pippinus rex castrum nominatum reaedificavit, ibi Francos misit Aquitaniam continendo, similiter et in Bituricas Francorum scaram conlocavit.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 766 35:4)
Ipsi vero Saxones exierunt cum magno exercitu super confinia Francorum, pervenerunt usque ad castrum, quod nominatur Buriaburg;
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 773 54:3)
Etiam ad eundem placitum venerunt Sarraceni de partibus Hispaniae, hi sunt Ibin al Arabi et filius Deiuzefi, qui et latine Ioseph nominatur, similiter et gener eius.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 777 68:5)
de australi vero parte Danubii ad Cumeoberg, de alia vero ripa in loco, qui dicitur Camp, quia sic nominatur ille fluvius, qui ibi confluit in Danubio.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 791 106:8)
dereliquerunt eorum loca munita, quae supra nominata sunt, firmitatesque eorum vel machinationes dimiserunt fuga lapsi;
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 791 106:10)
transactoque quadragesimali ieiunio paucis post sanctum pascha diebus coniurationis auctores, qui superius nominati sunt, simul et regem iudicio Francorum capitali sententia condemnatos luminibus tantum iussit orbari, episcopos synodali decreto depositos monasteriis mancipari, caeteros, prout quisque vel nocentior vel innocentior apparebat, vel exilio deportari vel detondi atque in monasteriis conversari.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 818 247:3)
Qui festine ad locum nominatum veniens, mutuo se salutaverunt pacemque firmissimam inter se fecerunt.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCLXXVIII 5:7)
9) scriptor Hlothario favet, Hludowicum Germaniae regem, qui adversus fratrem astute et infideliter egerit, reprehendit.
(ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR, PRAEFATIO 5:3)
Nec tamen ideo cum Georgio Pertz opus duobus saltem scriptoribus, immo viri d. H. Steffen opinionem sequentes totum eidem deberi censemus.
(ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR, PRAEFATIO 5:7)
Hunc scriptor acerrime impugnat, tandem alium in eius locum subrogatum esse vehementer gaudens.
(ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR, PRAEFATIO 6:3)
20) de loco Sanctis 'opinatissimo' vastato et ecclesia S. Victoris incensa enarrantur, quam cladem scriptor non modo vehementissime doluit, sed etiam oculis vidisse videtur.
(ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR, PRAEFATIO 7:3)
Item Guntharius sepe iam nominatus autumpnali tempore cum paucis, quasi lupus gregi insidians, nescientibus cunctis, latentibus evectu navali Coloniam venit et misso legato signa aecclesiae pulsare precepit et sibi honorifice occurrere iussit, dicens se potestatem habere, quam non habuit, ut rei exitus postea probavit.
(ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR, ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR 88:11)

SEARCH

MENU NAVIGATION