-
Die sequenti filia eius accurrit e proxumo castello, in quod pridem denupserat, maesta atque crines pendulos quatiens et interdum pugnis obtundens ubera;
- (아풀레이우스, 변신, 9권 28:1)
-
Molles interdum voculas et assidua savia et dulces gannitus commorsicantibus oculis iterabat illa, et in summa
- (아풀레이우스, 변신, 10권 22:3)
-
Interdum perniciem caecam totis visceribus furentem medullae penitus attraxerant:
- (아풀레이우스, 변신, 10권 26:14)
-
eulogii miserabiliter contristentur, et perditis eorum patribus, coniugibus, liberis, ministris, servis, ancillis, operibus et omni supellectili flebiliter commoveantur, quid detestabilis iuvat poenitentia, quando nec occisis suis propinquis succurrere valent, nec captivos suos a captivitate exosa redimere, nec etiam interdum sibimet, qui evaserint, adiuvare valent, quoniam propriam unde sustentent vitam non habent.
- (ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 91 96:17)
-
Hac ego interim recreatus, cum deo in auxilium deprecato et in ipsum et in ea, quae verissime vera sunt, adtolli coepero, tanta non numquam rerum manentium praesumptione compleor, ut mirer interdum illa mihi opus esse ratiocinatione, ut haec esse credam quae tanta insunt praesentia, quanta sibi quisque ipse fit praesens.
- (아우구스티누스, 편지들, 2. (A. D. 387 Epist. IV) Nebridio Augustinus 2:9)
-
Cur interdum et cum loquimur, mortem non formidamus, cum autem non loquimur, etiam cupimus?
- (아우구스티누스, 편지들, 3. (A. D. 389 Epist. X) Nebridio Augustinus 3:4)
-
Video etiam interdum vitia mea, sed haec malo audire a melioribus, ne, cum me recte fortasse reprehendero, rursus mihi blandiar et meticulosam potius mihi videar in me quam iustam tulisse sententiam.
- (아우구스티누스, 편지들, 9. (A. D. 394 Epist. XXVIII) Domino Dilectissimo et Cultu Sincerissimo Caritatis Obseruando Atque Amplectendo Fratri et Conpresbytero Hieronymo Augustinus 6:15)
-
Quanto ergo aequius te tolerare oportet pro utilitate ipsius matris ecclesiae eius fratris absentiam cum quo non tam diu cibum dominicum ruminas, quam diu ego cum dulcissimo concive meo Severo, qui mecum tamen nunc vix et interdum per exiguas chartulas loquitur et eas quidem plures aliarum curarum et negotiorum refertas quam portantes aliquid nostrorum in Christi suavitate pratorum!
- (아우구스티누스, 편지들, 22. (A. D. 405 Epist. LXXXIV) Domino Beatissimo et Venerabili Ac Desiderabili Fratri et Consacerdoti Novato et Qui Tecum Sunt Fratribus Augustinus et Qui Mecum Sunt Fratres In Domino salutem 1:6)
-
Ab his igitur, si cui forte nonnumquam tempus voluptasque erit lucubratiunculas istas cognoscere, petitum impetratumque volumus, ut in legendo quae pridem scierint non aspernentur quasi nota invulgataque.
- (아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, 머리말, 1장 14:1)
-
Et hic autem Chilo, praestabilis homo sapientiae, quonam usque debuerit contra legem contraque ius pro amico progredi dubitavit, eaque res in fine quoque vitae ipso animum eius anxit, et alii deinceps multi philosophiae sectatores, ut in libris eorum scriptum est, satis inquisite satisque sollicite quaesiverunt, ut verbis quae scripta sunt ipsis utar,εἰ δεῖ βοηθεῖν τῶͺ φίλωͺ παρα` το` δίκαιον και` μέχρι πόσου και` ποῖα. Ea verba significant, quaesisse eos an nonnumquam contra ius contrave morem faciendum pro amico sit et in qualibus causis et quemnam usque ad modum.
- (아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum, Liber Primus, III 9:1)
-
Has , inquit, parvitates rerum et has omnes officiorum aestimationes alia nonnumquam momenta extrinsecus atque aliae quasi appendices personarum et causarum et temporum et circumstantiae ipsius necessitates, quas includere in praecepta difficilest, moderantur et regunt et quasi gubernant et nunc ratas efficiunt, nunc inritas.
- (아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum, Liber Primus, III 29:2)
-
set contra in id potius orationem debuisse sumi dicebant, ut et nullas plerumque esse in matrimoniis molestias adseveraret et, si quae tamen accidere nonnumquam viderentur, parvas et leves facilesque esse toleratu diceret maioribusque eas emolumentis et voluptatibus oblitterari easdemque ipsas neque omnibus neque naturae vitio, set quorundam maritorum culpa et iniustitia evenire.
- (아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum, Liber Primus, VI 4:2)
-
Quaesitum esse in philosophia, quidnam foret in recepto mandato rectius, idne omnino facere quod mandatum est, an nonnumquam etiam contra, si id speres ei qui mandavit utilius fore;
- (아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum, Liber Primus, XIII 1:1)
-
Nemo quisquam efflictis est moribus quin faciat aut dicat nonnumquam aliquid quod laudari queat.
- (아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, VI 10:3)
-
Nam mense nonnumquam octavo editum esse partum in libro quarto decimo Rerum Divinarum scriptum reliquit;
- (아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius, XVI 6:1)