라틴어 문장 검색

Qui cum multos videret nimio favore lusus meos spectare gestientes, obserata fore atque singulis eorum seorsus admissis, stipes acceptans non parvas summulas diurnas corradere consuerat.
(아풀레이우스, 변신, 10권 19:3)
ad consaeptum caveae prosequente populo pompatico favore deducor:
(아풀레이우스, 변신, 10권 29:5)
Venus ecce cum magno favore caveae in ipso meditullio scaenae, circumfuso populo laetissimorum parvulorum, dulce surridens constitit amoene:
(아풀레이우스, 변신, 10권 32:1)
Eas amoenus lectissimae iuventutis, veste nivea et cataclista praenitens, sequebatur chorus, carmen venus-tum iterantes, quod Camenarum favore sollers poeta modulatus edixerat, quod argumentum referebat interim maiorum antecantamenta votorum.
(아풀레이우스, 변신, 11권 9:7)
Gerebat alius felici suo gremio summi numinis venerandam effigiem, non pecoris, non avis, non ferae, ac ne hominis quidem ipsius consimilem, sed sollerti repertu etiam ipsa novitate reverendam altioris utcumque et magno silentio tegendae religionis argumentum ineffabile, sed ad istum plane modum fulgente auro figuratam:
(아풀레이우스, 변신, 11권 11:5)
Multi namque favore et fascinatione circumstantis populi hoc factum esse autumabant;
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 74 77:4)
Et hinc erant illae lacrimae, quas me fundere in novitate ordinationis meae nonnulli fratres animadverterunt, et nescientes causas doloris mei quibus potuerunt sermonibus, qui omnino ad vulnus meum non pertinerent, tamen bono animo consolati sunt.
(아우구스티누스, 편지들, 7. (A. D. 391 Epist. XXI) Domino Beatissimo et Venerabili et In Conspectu Domini Sincera Capitate Carissimo Patri Valerio Episcopo Augustinus Presbyter In Domino salutem 2:3)
aut si propter illum quaeritis novitatem et in eius invidia contra matrem vestram sic rebel- lastis, cur non potius hoc petistis, ut ipse vobis mutetur?
(아우구스티누스, 편지들, 49. (A. D. 423 Epist. CCXI) 4:10)
Non igitur, inquit, mi Favorine, species rufi plures aput Graecos quam aput nos nominantur.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, XXVI 17:1)
VERBIS uti aut nimis obsoletis exculcatisque aut insolentibus novitatisque durae et inlepidae, par esse delictum videtur.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Undecimus, VII 2:1)
M. Varro in libro secundo Ad Marcellum De Latino Sermone aeditumum dici oportere censet magis quam aedituum, quod alterum sit recenti novitate fictum, alterum antiqua origine incorruptum.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Duodecimus, X 5:1)
Hoc, mi Favorine, nequaquam ita est.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Vicesimus, I 28:1)
Non omnino omnes, mi Favorine, iniurias aere isto pauco diluerunt, tametsi haec ipsa paucitas assium grave pondus aeris fuit;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Vicesimus, I 32:2)
Verumst, mi Favorine, talionem parissimam fieri difficillime.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Vicesimus, I 35:1)
An putas, Favorine, si non illa etiam ex Duodecim Tabulis de testimoniis falsis poena abolevisset et si nunc quoque, ut antea, qui falsum testimonium dixisse convictus esset, e saxo Tarpeio deiceretur, mentituros fuisse pro testimonio tam multos quam videmus?
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Vicesimus, I 54:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION