라틴어 문장 검색

Solet autem salsam non numquam et amaram uliginem vomere terra, quae quamvis matura iam sata manante noxio umore corrumpit et locis calentibus sine ulla stirpe seminum areas reddit.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 9장 8:4)
Alii hac eadem aqua vel amurca insulsa, cum coepit infestari seges, perfundunt sulcos et ita noxia animalia summovent.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 9장 10:5)
agris enim praecipue noxium est.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 10장 17:2)
Potest autumno seri nec minus post brumam Ianuarii parte novissima vel toto Februario, dum ante Kalendas Martias, quem mensem universum negant agricolae huic legumini convenire, quod eo tempore satum pecori sit noxium et praecipue bubus, quos pabulo suo cerebrosos reddat.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 10장 34:2)
nam id noxium quoque est.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 14장 1:3)
Sed eodem medio loco robustam materiem defigere convenit, namque ea res serpentem noxiam latere in stercore prohibet.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 14장 6:2)
Nam ut amplissimas impensas vineae poscant, non tamen excedunt septem iugera unius operam vinitoris, quem vulgus quidem parvi aeris, vel de lapide noxium posse comparari putat;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 3장 8:1)
Igitur si unum genus severimus, cum id acciderit quod ei noxium est, tota vindemia privabimur;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 20장 2:2)
Nam dum exaltare fortius orbem ablaqueationis fossor studet, obliquam vitem plerumque sauciat et non numquam praecidit.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 4장 2:2)
Si vero trunci pars senecta solis adflatu peraruit, aut aquis noxiisque animalibus, quae per medullas inrepunt, cavata vitis est, dolabella conveniet expurgare quicquid emortuum est;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 24장 5:3)
Si neque is reperitur,saucianda ferro est atque exulceranda vitis in ea parte qua pampinum studemus elicere.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 24장 17:2)
Nam illa quamvis multum iuvat, sauciat tamen et resecat;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 27장 2:3)
Nam quercus etiam excisa radices noxias oliveto relinquit, quarum virus enecat oleam.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 8장 7:3)
Ferro palatum prodest et sauciare, ut sanguis profluat, et exemptum valvulis ervum maceratum, viridemque frondem, vel aliud molle pabulum, dum sanetur, praebere.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 14장 2:2)
Item si vomer crus sauciarit, marina lactuca, quam Graeci tithymallum vocant, admixto sale imponitur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 15장 2:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION