라틴어 문장 검색

Si quis enim armatur pecunia, tanquam loricis argenteis torrentis impetus Tulliani, fulgur incursus Hectorei, robur virtutis Herculeae, versipellis Ulyssea calliditas floccipenditur, in tantum enim habendi fames involvit, ut dialecticae muta sit subtilitas, rhetoricae languescat civilitas.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 52:5)
Ubi nummorum perorat plenitas, jam Tullius sui monetam vendit eloquii, sui pudoris monilia in aurum commutat Lucretia;
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 52:6)
Hippolytus etiam si nummi preces audiat susurrantis, suae novercae non vult precibus novercari.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 52:8)
Jam non Caesar, sed nummus est omnia, quia ab individualibus usque ad generalissimam, honores [0464C] singulos tanquam mediator percurrit.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 52:14)
Nummus patriarcha noster est, episcopos et archiepiscopos inthronizat.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 52:15)
Ut loculis varia nummorum fercula donet, Injungit proprio dives jejunia ventri.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 53:13)
Omnis in affectum nummi laxatur avari Divitis affectus, nec enim datur ulla voluptas Menti, qua possit alias deflectere vultum.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 53:19)
Hos colit ipse deos, haec idola ditat honore Divini cultus, et nummis numina donat.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 53:21)
Sic jubar humani sensus male palliat umbra Carnis, fitque nummis ingloria gloria mentis.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 53:24)
E contrario vero, si totius decoris meridies alicujus hilarescat in facie, lingua argenteis eloquentiae resplendeat margaritis, mentis thalamus virtutum fulguret ornamentis, tamen, si adulationis artifex muneris gratiam non exspectet, tantae honestatis luci cum [0470C] vitiorum fastigiis, nebulas immiscere laborat.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 62:20)
Si tempus adsit, si locus exigat, Surgat sepultae massa pecuniae, Nummos crumenae funditus evomant.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 66:10)
Dux videns animae suae angustias, thesauros suos incomparabiles in ostro, in vasis aureis et argenteis, in bysantiis copiosis Baldewino aperuit, rogans ut suscipiat, quatenus apud cives pro vita et salute sua interveniat, et nudum ac vacuum a turri exire et abire patiantur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 46:1)
Vexilla in hastis eorum nodis aureis et fimbriis argenteis montes in circuitu nimio lucis decore coruscare faciunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 12:11)
Baldewinus singulis de die in diem in byzantiis auri, in talentis et vasis argenteis dona plurima conferebat;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 30:4)
Non minus a singulis redemptis quam viginti millia byzantiorum aut triginta aut sexaginta in aerarium ducis Baldewini illata sunt, praeter mulos et equos, vasa argentea plurimaque ornamenta pretiosa.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 34:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION