라틴어 문장 검색

a Germania in urbem post biennium regressus triumphum, quem distulerat, egit prosequentibus etiam legatis, quibus triumphalia ornamenta impetrarat.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 20장 1:1)
orauit causas etiam triumphalis;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 3장 2:1)
quo metu iniecto cum iam et ab ignotis inter familiares et a parentibus inter liberos palam heres nuncuparetur, derisores uocabat, quod post nuncupationem uiuere perseuerarent, et multis uenenatas matteas misit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 38장 2:4)
triumphalem quidem ornatum etiam ante expeditionem assidue gestauit, interdum et Magni Alexandri thoracem repetitum e conditorio eius.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 52장 1:6)
quas ob res ouandi ius et triumphalia ornamenta percepit;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Claudius, 1장 3:1)
Nec dubium est, quid post haec Augustus constituerit et reliquerit eum nullo praeter auguralis sacerdotii honore impertitum ac ne heredem quidem nisi inter tertios ac paene extraneos [n]e parte sexta nuncuparet, legatoque non amplius quam octingentorum sestertiorum prosecutus.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Claudius, 4장 7:1)
qui tamen moriens et in tertiis heredibus eum ex parte tertia nuncupatum, legato etiam circa sestertium uicies prosecutus commendauit insuper exercitibus ac senatui populoque R. inter ceteras necessitudines nominatim.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Claudius, 6장 2:3)
cum decretis sibi a senatu ornamentis triumphalibus leuiorem maiestati principali titulum arbitraretur uelletque iusti triumphi decus, unde adquireret Britanniam potissimum elegit, neque temptatam ulli post Diuum Iulium et tunc tumultuantem ob non redditos transfugas.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Claudius, 17장 1:2)
secuti et triumphalia ornamenta eodem bello adepti, sed ceteri pedibus et in praetexta, M. Crassus Frugi equo phalerato et in ueste palmata, quod eum honorem iterauerat.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Claudius, 17장 3:4)
uxores deinde duxit Plautiam Vrgulanillam triumphali et mox Aeliam Paetinam consulari patre.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Claudius, 26장 2:1)
Ex hoc Domitius nascitur, quem emptorem familiae pecuniaeque in testamento Augusti fuisse mox uulgo notatum est, non minus aurigandi arte in adulescentia clarus quam deinde ornamentis triumphalibus ex Germanico bello.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 4장 1:1)
triumphalia ornamenta etiam quaestoriae dignitatis et nonnullis ex equestri ordine tribuit nec utique de causa militari.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 15장 2:8)
Menecraten citharoedum et Spiculum murmillonem triumphalium uirorum patrimoniis aedibusque donauit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 30장 2:3)
Vxores praeter Octauiam duas postea duxit, Poppaeam Sabinam quaestorio patre natam et equiti R. antea nuptam, deinde Statiliam Messalinam Tauri bis consulis ac triumphalis abneptem.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 35장 1:1)
destinauerat et Romam Neropolim nuncupare.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 55장 1:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION